Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1mota ſcilicet tenui lamella, vel bacillo; nempe eò ſtatim liquor ex­
currit.
Antim. Guttarum res nonnihil fortè ſcitu dignum nobis exhibet; ſed
ne hoc excidar, antequam illam aggrediar; ſi roſtrum calami longiùs ſit,
& valde tenue, & in mucronem extenuatus, quamvis extremum roſtrum
guttæ immergas, nihil aut parum attramenti aſſurgit: ratio eſt, quia par­
vum, aut nullum ferè obicem ponit ad preſſionis inæqualitatem inducen­
dam; nempe tenuis illa roſtri linea pauciſſimos preſſionis radios intercipit;
nulla igitur vel modica inæqualitatis preſſionis proportio; ex hoc etiam
experimento efficax, meo judicio, argumentum ducitur, quò perſpicuè
concluditur, hujuſmodi aquarum elevationem ab inæquali ambientis aëris
preſſione procedere.
Chryſocom. Quid ſi cylindrus ſolidus immergatur, an fortè ali­
quid aquæ attollitur; cùm hic obex inæqualem preſſionem in­
ducat?
Antim. Aliquid omnino, quod tamen longè melius ad oculum
patet, ſi prædictus tantulum ſtriatus ſit, pro quo eadem, vt vides, ratio
militat.
Chryſocom. Quid verò fieret, ſi canaliculus in alium paulo am­
pliorem immergatur?
vel duo ſimul quorum minor majori inclu­
ſus ſit?
Antim. Pro diverſa canalium & immerſionum ratione, diverſa ſucce­
dunt à me obſervata experimenta & ad idem principium ſatis feliciter re­
ducta.
62[Figure 62]
Primò enim ſit canalis major HB aqua plenus; ad.
moveatur, vt priùs dictum eſt, minor canaliculus MN,
humori illico aſſurgit in K, perinde atque ſi in quam­
libet aliam aquæ, etiam majore vaſe contentæ ſuperfi­
ciem immergatur; propter eandem rationem, de qua
huc vſque.
Secundò. Si aquæ ſuperficies ſit tantùm in C & de­
mittatur canaliculus MN in C, aſſurget aqua v.g. in G
ita tamen vt CG, ſit minor NK; ratio eſt, quia minor eſt
inæqualitatis proportio in preſſionibus, quam antè, vt pa­
tet; minor igitur illius effectus, minus igitur attollitur
aqua: ſuppono enim majorem vim exeri per vacuitatem in­
terceptam
inter cavam majoris & convexam minoris ca­
nalis ſuperficiem, quàm per minorem canaliculum.
Tertiò. Si ſecus accidat, id eſt, ſi cavitas canaliculi
major eſt prædicta vacuitate intercepta, humor per
vacuitatem illam aſcendet v.g. in FE, ſed nullo modo
per canaliculum NC aſſurget; quia major eſt aëris preſſio per canalicu­
lum, quàm per vacuitatem interceptam.
Quartò. Si æqualis ſit vtriuſque ſpatij, id eſt, cavitatis & vacuitatis ca­
pacitas, & canaliculus demittatur in C, neque hinc, neque illinc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index