Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Table of Notes

< >
< >
page |< < of 197 > >|
170
BREVIARIVM
TROCHLEOSTATICES.
CV*M* I*LLVSTR ISSIMVS* P*RIN CEPS*
perſpexiſſet librum delle Fortificationi di Buo-
najuto Lorini, inter cæter a etiam trochlearum
doctrinam perlegit, ubitantummodo ponderum
rectà adſcendentium, à potentiis rectà ad per-
pendiculum deſcendentibus explicatur:
quia verò non ſemper
iſtarectà ſurſum, deorſumvé, ſed in obliquum nonunquam
moventur, harum quoque potentiarum, rationum, cauſa-
rumq́ue cognoſcendi cupiditas ipſum inceſsit, ut doctrinam
hanc omnibus numeris haberet perfectam.
Et ſane cognitionis
&
ſcientiæ hujus cupiditas juſtis rationibus innixa videtur,
cùm trochlearum uſus in majorum ponderum ſubvectationi-
bus permagnus ſit;
& utile nonunquam fuerit præſciri, quæ
potentia dato ponderi attollendo ſit congrua.
Quare poſtquam
in Statica, &
prima hujus additamĕtiparte ſeſe I*LLUSTRISS*.
P*RINCEPS* exercuiſſet, quibus cognitis trochlearum proprie-
tates &
affectiones deinceps eſſent in promptu, at ſe jam huic
negotio daret;
ista quoque, quæ ſuper his tractata nobis ſunt,
inter Mathematica ejus Hypomnemata referenda cenſui.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index