Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1diocria ſaxa ſimiliter in orbem ruere, ſeſeque collidere, quæ
niſi magna valde ſint, vt rotari minus commodè poſsint,
mutua ipſorum colliſione, orbiculata euadunt, vel ad orbi­
cularem figuram accedunt magis quàm minores lapilli, vel
teſtæ.
Vnde latiſsimæ plagæ viſuntur his tantum rotundis
lapidibus ſtratæ, nulla ferè admiſta arena, parua teſta, vel
glarea.
Quod verò non omnes lapides leuigatos, ac rotun­
dos tanquam torno fabrefactos ſe videantur oſtendere; id
potius materiæ varietati tribuendum eſt, qua non omnes
partes æquè fragiles conſtituuntur, vt pariter poſsint ſua
volubilitate contundi.
Imò minores vmbilicos, vt plurimùm
fragiliorem adeptos eſſe materiam argumento eſſe poteſt
ipſa eorum paruitas.
Non enim ex magnis parui facti eſſent,
niſi materia, ex qua conſtant facilè cederet, ac cedendo vni­
formiter attenuaretur, ex quo prouenit leuitas.
Denique ratio, vel cauſa ab Ariſtotele adducta non tollit
quin ex alia ſimul concauſa idipſum dicamus procedere,
quam tetigit Piccolomineus ac Baldus.
Quia nimirum vni­
uerſaliter loquendo omnes eminentiæ, omnesque anguli in
corporibus, natura ſua infirmiores ſunt reliquis partibus in­
timioribus, quæ æquè diſtant à centro.
Minus enim cir­
cumfulciuntur ab illis dum prominent, magisque extrinſecis
offenſionibus ſunt expoſiti atque obnoxij.
Vnde faciliùs
læduntur, ac retunduntur.
Sicut nares, ac digiti manuſque
vel pedes in marmoreis ſtatuis, quæ propterea ſæpius mu­
tilatæ reperiuntur effoſſæ.
Cum igitur reliquiæ lapidum,
ac oſtrearum aſsidua maris agitatione in littoribus vo­
lutentur, atque inuicem illidantur, extremas
eminentesque earum partes retundi neceſ­
ſe eſt, ob idque eas in orbicularem
formam redigi, vel ad ip­
ſam quantum fieri
poteſt acce­
dere.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index