Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1tum à termino non diſiungi. Et rationes adduntur. Si calefactio differat à calore; cùm vtraque

producantur, quæritur, quemadmodum calefactio producatur, aut enim per ſe, id verò fieri ne­
quit; nihil enim ſeipſum producit, aut ex ſeipſo producitur, aut per alium motum.
Neque etiam
ſic.
tùm, quòd motus in infinitum repetendi forent; tùm etiam quòd per calefactionem produ­
ceretur.
ſiquidem ignis actio ſit calefactio. Et duæ calefactiones igitur. Et duo quoque calores;
quandò calefactio quæque eſt productio caloris & ſingulæ ſingulorum.
Idque clarius de latione
concluditur.
Nam latio, aut per lationem produceretur, aut per alium motum. Neque ſanè
producitur per lationem: quandoquidem & in lationibus daretur proceſſus in infinitum, & la­
tio produceret quæ tamen non numeratur in agentibus.
Neque item producitur per alium mo­
tum; quia cęteris poſterior eſſet, quibus tamen prior eſſe demonſtratur.
a Differret item à cale­

factione calor vel ſpecie, vel numero: nec quidem numero; cùm accidentia ſolo numero diffe­
rentia in eodem ſubiecto non conſiſtant.
hîc verò ſit idem vtriuſque ſubiectum. Neque item
ſpecie; quippe quòd eadem ad numerum ſint vtriuſque principia & ignis & forma & ſubiectum.
Adde quòd eadem eſt ratio poteſtatis actuoſæ ad calefactionem, ſicuti caloris in igni ad calorem
qui eſt in eo quod calefit.
Ergo à permutata proportione, eadem eſt ratio poteſtatis actuoſæ ad
calorem, qui eſt in igni; & calefactionis ad calorem in re patibili.
Sed eadem eſt poteſtas actuoſa

& calor.
Nec igitur in re patibili calefactio differet à calore. Eadem verò ſunt poteſtas agendi
& calor in igni, vt ex vtriuſque definitione conſtat, vtraque enim ſunt principia per quæ ignis
calefacit.
Tùm etiam quia ſi non eadem fuerint, & reipſa diſtinguantur; concipiamus ea ſegre­
gata; poterit & non poterit ignis calefacere.
poſito enim alterutro actio conſequetur; ſiquidem
vtraque principia ſint ad agendum idonea.
non poterit item agere, quia ſic aut ſine poteſtate
actuoſa aget, aut ſine calore.
Hæc quidem illi prædicant. Verùm ego nunquam probare poſſem,
quòd motus ſit abſoluta quædam res à forma, quia ſemper in ipſo motu eſt aliquod factum quod
eſt pars formæ (de generatione ſubſtantiæ nihil in pręſentia loquor, nam dubitatur adhuc, an
eius partes ſint forma, quin potius an habeat partes) & actus ille qui conſtituit motum in acci­
dente, eſt acquiſitio formæ quæ fit paullatim, cùm ſit diuidua.
Neque crediderim motum in
quanque rationem cadat, ex eorum genere ſimpliciter eſſe quę ſe reſpiciunt: nam quanuis reſpi­
ciat agens & patiens, & ad quendam finem dirigatur, neque id motui conuenit abſolutè, ſiquidem
nullus ſit finis motus eius qui eſt præter naturam, & aliqua ſit natura motus extra habitudinem
vt forma fluens, aut ipſe fluxus.
Non igitur motus à forma reipſa ſeparatur, neque ſimpliciter
eſt ad aliquid.
Neque illud placet, quòd motus idem ſit pęnitus àc forma & terminus. Tantum

enim abeſt, vt id ſit verum, vt omnium abſurdiſsimum ſit habendum.
proptereà quòd eadem res
calida eſſet, dum incaleſceret, itaque eam moueri non oporteret, quòd eſſet id iam ad quod &
vult, & peruenire conatur.
Hoc loco à viris doctiſsimis occurritur hunc in modum. Cùm di­
citur, idem eſſe motum & terminum ad quem, quæ eſt forma, accipi idem re, non autem ratione.
Prætereà formam conſiderari dupliciter vel vt terminum vniuerſi motus, vel vt id quod per to­
tum motum acquiritur.
ac formam quidem vt terminum motus vniuerſi, idem eſſe negant, cum
motu, ſed eam quę in toto motu comparatur, idem re eſſe cum motu fatentur.
Veruntamen hęc
non ſunt ſatis ad explicandam quæſtionem.
vtar hîc ego eductione per tria. Proptereà quòd ni­
hil de generatione dicitur in qua forma eſt præcipuè, atque illa quidem verè terminus.
Secundò
accipitur forma non propriè, vt eam conſueuit vſurpare Ariſtoteles: itaque nihil docetur de for­
ma propriè dicta: neque dubitationes de ipſa factæ explicantur.
etenim quid de hac forma di­
cendum?
Nanque illa eſt forma apud Ariſtotelem b quę eſt vltimum motus continuati, & non

interrupti.
ipſi verò accipiunt formam in toto motu extentam. Tertiò permutant quæſtionem,
quia quæritur de termino motus.
ipſi verò decernunt de forma quæ non eſt terminus talis mo­

tus.
Inſuper ſi terminus in toto motu accipiatur, vt in accidente fieri poſſe videtur, quòd ibi ſit
calidum in primo & ſecundo gradu; aut accipitur actu terminus, & finitus, & ſic non eſt motus,
vel ipſi finis re vera imponatur propter obicem quendam, vel mens aliquem in motu terminum
figat: nanque ita cogitatur, àc ſi quies adſit, aut eſt poteſtate terminus, & vt in linea punctum vniens.
ideoque. eſt ambiguè terminus. Etſi verum eſt id quod docuit Ariſtoteles: nihil genitum eſſe, quin
antè gigneretur; & antequam ſit primus gradus: neſcio videre, quomodo ibi ſit terminus &
forma, nihilominus adeſt mutatio.
Rem igitur vlterius diducendam eſſe puto, ſi ad ſtateram re­
uocanda ſit.
Ac primùm, ne nos decipiat ambiguum, explicandum quid ſibi velit in præſentia
re ac ratione diſtingui.
neque enim conſimiliter ab omni philoſophorum ſecta capi ſolent. Ete­
nim res nonnunquam pro ſubiecto ſingulari, & vt aiunt, ſuppoſito ſumitur.
ex quo calor & ſca­
brities meæ manus vnum & idem re ſunt, capillorum oculorumque.
nigrities re diuerſa. Res item
ſignificat eſſentiam.
proptereà quantum, & ſi eſt in ſubiecta ſubſtantia, res eſt à ſubſtantia diuerſa.
Conſimilique. modo ratio eſt ipſamet eſſentia: quocirca forma & materia; necnon priuatio & ma­
teria ratione & eſſentia ſeiunguntur: ſed forma & priuatio reipſa ſeparantur.
Nam bis materia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index