Clavius, Christoph, Geometria practica

List of thumbnails

< >
131
131 (101)
132
132 (102)
133
133 (103)
134
134 (104)
135
135 (105)
136
136 (106)
137
137 (107)
138
138 (108)
139
139 (109)
140
140 (110)
< >
page |< < (140) of 450 > >|
170140GEOMETR. PRACT. modetur virgula C D, ita vt circa B, deprimi aut eleuari poſsit, donec radius vi-
ſualis per CD, tranſiens occurrat extremo E, diſtantiæ A E, metiendæ.
Deinde
virgula C D, manente immobili, ne angulus D B A, mutetur, vertatur baculus
AC, ad rectos ſemper angulos Horizonti inſiſtens, donec radius viſualis per e-
andem virgulam CD, incedens occurrat plano alicui prope flumen, aut ſtagnũ,
in quo nimirum menſor exiſtit, &
quod menſuraripoſsit, in puncto F. Quoniam
ergo duo anguli A, B, trianguli ABE, duobus angulis A, B, trianguli ABF, æqua-
les ſunt, &
latus AB, commune: erunt latera AE, AF, æqualia: atque 1126. primi. ſi AF, in plano per aliquam menſuram efficiatur nota; diſtantia quo que AE, co-
gnita erit.
2. Alii hoc ipſum efficiunt ſine baculo, hac ratione. Erigunt ſe ad angu-
losrectos cum Horizonte:
Deinde deprimunt pileum, qui ſit aliquantulũ la-
tus, donecradius viſualis per extremitatem pilei excurrens in cidat in terminum
E, diſtantiæ AE, metiendæ:
Pileo vero immobili manente, vertunt ſe verſus pla-
num aliquod menſurabile, notantque in eo punctum F, in quo radius viſualis
ipſi plano occurrit.
Nam rurſus longitudo AF, quæ per menſuram aliquam co-
gnoſcenda eſt, diſtantiæ A E, propoſitæ æqualis eſt:
propterea quod ſtatura
menſoris fungitur tunc munere baculi AB, &
pileus depreſſus vices gerit virgu-
læ C D, vt conſtat.
ALTITVDINEM cuiuſque rei erectæ ex eius vmbra, quam Sole lu-
cente proiicit, ſi nota fuerit, per quadratum deprehendere.
PROBLEMA XXXIV.
1. Hoc problema à quinto non differt, niſi quòd hic vtimur radio Solis
pro radio viſuali, &
longitudine vmbræ, quam altitudo, Sole lucente, proiicit,
pro diſtantia à menſore ad altitu dinem vſque.
Sit ergo altitudo FG, vel FI, vel
FM, eiuſque vmbra proiecta FA.
Dirigatur qua dratum verſus Solem (licet hoc
non fiat è directo altitudinis) &
tranſeunte radio Solis per foramina pinnaci-
diorum, notetur quanta vmbra ſiue recta, ſiue verſa à dioptra, vel filo perpen-
diculi in quadrato abſcindatur.
Nam ita ſeſe ha-
102[Figure 102] bebit vmbra recta H B, in quadrato ad latus A B,
vt vmbra proiecta AF, ad altitudinem F G.
Item
ea eſt proportio lateris A D, ad vmbram verſam
DE, in quadrato, quæ vmbræ proiectæ AF, ad alti-
tudinem FI.
Denique dio ptra, vel filo perpendi-
culi per punctum C, incedente, tanta erit vmbra
proiecta A F, quanta eſt altitudo F M.
quæ omnia
in problemate 5.
demonſtrata ſunt. Igitur ſi fiat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index