Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 16.
Hinc non conſeruatur intactus impetus; quia ſi eſſet intactus, eſſet ſem­
per æqualis; igitur haberet ſemper æqualem motum per Ax.3.l.2. igitur
motus eſſet æquabilis, contra Th.15.
Theorema 17.
Hinc neceſſe eſt aliquid impetus destrui; cum enim non remaneat inta­
ctus, & æqualis; nec fiat maior per Th.14. certè fit minor, igitur detra­
ctione aliqua per Ax.1.l.2.
Theorema 18.
Singulis inſtantibus aliquid deſtruitur impetus impreſſi; probatur quia
cur potiùs vno quam alio?
quippe illa ratio, quæ probat de vno probat
de ſingulis.
Theorema 19.
Hinc neceſſariè eadem vel aqualis cauſa deſtructionis debet eſſe applicata;
probatur, quia æqualis effectus æqualem cauſam ſupponit, per Ax.
3. l. 2.
Theorema 20.
Illa cauſa non eſt tantùm aër ambiens vt volunt aliqui; quia licèt reſi­
ſtat motui, ſeu potius mobili, non tamen eſt ea reſiſtentia, quæ poſſit
impetum tam citò deſtruere;
probatur primò, quia ſi hoc eſſet, deſtrue­
retur æquali tempore per omnem lineam ſurſum, quod eſt contra expe­
rientiam, vt dicemus infrà;
eſſet enim eadem cauſa applicata; igitur idem
& æqualis effectus;
probatur ſecundò, quia non deſtruit aër primum il­
lum gradum impetus naturalis acquiſiti, vt conſtat in motu deorſum, qui
tamen eſt imperfectiſſimus; igitur non eſt ſufficiens ad deſtruendum im­
petum violentum, niſi longo tempore.
Tertiò, globus ſursùm projectus
aſcendit, & deinde deſcendit æquali tempore;
igitur ſaltem ſingulis in­
ſtantibus deſtruitur vnus gradus impetus violenti æqualis primo gradui
innato;
atqui aër non poteſt vno inſtanti deſtruere impetum æqualem
primo innato; alioqui non intenderetur motus naturalis.
Quartò, & hæc
eſt ratio à priori, quotieſcumque ſunt in eodem mobili duo impetus ad
oppoſitas lineas determinati, pugnant pro rata, vt demonſtrauimus l.1.
Th. 149. 150. 152. & in toto Schol. & multis aliis paſſim; atqui conſer­
uatur ſemper impetus naturalis innatus per Sch. Th.152.n.6.l.1.per Th.
9. & Schol.Th.14. & Th.73.l.2.
Theorema 21.
Illa cauſa non eſt entitas corporis mobilis, vel ipſa grauitas, diſtincta ſcili­
cet ab impetu innato ſi quæ eſt de quæ alias, probatur, quia non eſſet potior
ratio cur vno inſtanti deſtruerentur duo gradus impetus, quàm 3. 4. 5.
quippe grauitas exigeret deſtructionem omnium: præterea omnis impe­
tus deſtruitur ne ſit fruſtrà per Schol, Th.152. & Th.162.l.1. denique ſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index