Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1non ouum, parit: quoniam parùm volat,
tota enim hyeme latet reliquis anni parti­
bus, non niſi ſub crepuſculo: dentes habet
non roſtrum, mammas cum lacte quibus
filios nutriat, & alas membrana quadam
contextas, non pennis.
Sed & hoc vulpe­
culæ commune eſt inter volucres.
At hæ
aues non ſunt, licet volent: quæ enim
aues ſunt, pluma integuntur, roſtrum ha­
bent non dentes, veſica & mammis ac lacte

carent: & ouum pariunt.
Oua autem auium
bicolora ſunt, piſcium autem vnius tantùm
locoris.
Piſces verò imperfecta edunt oua, quæ
exteriùs perficiuntur.
Cauſa imperfectio­
nis ouorum, & vnitatis coloris, & quòd

piſces ex ouis plerique generentur, eſt mul­
titudo illorum: nam tot animalia: quot
oua parere piſcis non poteſt.
Gignit etiam
piſcis oua, quia animal ſi generaretur in
vtero, ex ſanguine generaretur, eſſétque
piſcis ſanguineus & calidus, quare pulmo­
ne indigeret & aëre, non igitur eſſet piſ­
cis.
Ob hoc vitulus marinus cùm animal
non ouum generet, etiam reſpirat, & cu­
tem piloſam habet, propter caliditatem.
In
elemento etiam tam frigido difficile eſſet
tantam caliditatem ſeruari, ex qua poſſet

animal generari perfectum.
Cauſa verò
multitudinis piſcium eſt elementi facilitas,
aqua enim generationis principium.
Et
quia eſca ſunt parui piſces maiorum: non
enim ibi tot ſunt plantæ, grana, fructus,
quibus piſces veſci poſſint, ſicut in terra:
ſed idem fermè cibus & animal: ex ani­
malibus enim fermè alimentum: de ma­
ioribus dico.
Piſces etiam parui ſunt ſen­
ſus, & animalia cognitione carentia, vn­
de fœtus negligi à parentibus neceſſe erat:
ob idque maiorem illorum partem perire,
quamobrem multa generatione opus fuit.
Animalia enim pro ſenſus magnitudine &
prudentiæ, fœtum ſuum diligunt atque cu­
ſtodiunt: ſiquidem cuſtodia fit propter di­
lectionem, dilectio à cognitione oritur.
Quamobrem quæ imperfecta ſunt valde,
curam fœtus ſolùm gerunt, donec in
vtero eos continent.
Quæ perfectiora, do­
nec in lucem ex ouo prodierint: oua enim
cuſtodiunt, natum animal negligunt.
Quæ
verò perfecta, donec robuſta ſint, vt ca­
nes, & aquilæ, & corui.
Sed perfectiſſima,
vt homo & elephas, perpetuò fermè natos

ſuos diligunt.
Verùm animalia quæ imper­
fecta ſunt, animal nunquam ex ſe generant,
nedum vt genita diligere poſſint.
Sed gene­
rantur hæc vel ex ouis, vel putredine.
Quoniam enim perfectum eſt aliquid in om­
ni genere, aliqua quoque generatio perfe­
cta erit: hæc autem neque ex ouis, nec ex
putredine: multa enim quæ ſic generan­
tur, imperfecta ſunt, quamobrem ſola
quæ in vtero fit generatio, perfecta eſſe
poteſt.
Imperfecta autem animalia gene­
rantur, vel quia natura perfectius non po­
tuit, aut noluit.
Sed non poteſt natura bo­
nis inuidere, nec nolle quicquam quod bo­
num ſit: relinquitur igitur vt imperfecta
generentur, quia perfecta eſſe non po­
tuerint.
At perfecta eſſe non poſſe per­
fecta ex generatione, impoſſibile eſt, at­
que repugnans: quare ex generatione per­
fecta, & quæ ex animali fit, animal im­
perfectum generari non poteſt.
Perfecta
etiam generatio pluribus indiget & ma­
ioribus, quàm ſenſuum inſtrumenta & fa­
cultates: nam hæc virtus neque ſtatim
natis functionem habet correſpondentem
ſibi, ſed ætate indiget.
Quibus igitur ge­
nerandi facultas conceſſa eſt, his & ſen­
ſus omnes: talia autem perfecta anima­
lia ſunt.
Propter hæc igitur, & alia nul­
lum animal imperfectum in vtero genera­
tur, ſed eſt hæc generatio animalium ſo­
lùm perfectorum.
At talpam forſan quis

nobis opponat, quæ cæca ex talpa genera­
tur.
Sed talpa quinque ſenſus habet, viſum
tamen hebetem ratione finis.
Cùm enim
ſub terra habitet, ſi oculos præacutos ha­
beret, nil videns contriſtaretur: non enim
in obſcuro videret.
Quòd ſi acri eſſet in­
tuitu, molles haberet oculos, & facilè à
terra læderetur quacunque occaſione, nec
tamen quicquam videret iucundum: ceſ­
ſátque finis in habitantibus ſub terra per­
petuò, quorum cauſa facti ſunt oculi, vt
ſcilicet à longè ſentiret: ipſa verò non in
cauernis habitat, ſed ſolidam terebat ter­
ram.
Auditu igitur potius indiguit: nam
quum in terræ ſuperficie habitare cogatur,
ob cibum foſſorum pericula, & aliorum
animalium vim effugere auditu debuit:
quamobrem commodiſſimè tranſlata eſt
facultas videndi in acutiorem auditum: Au­
dit enim optimè.
Sed neque oculis omninò
caret, verùm habet paruos admodum & pro­
minentes, ac nigros ſub piliſque latentes.
Omne igitur quod generatur ex animali,
perfectum eſt animal, cuius membri diuiſio
iam explicata eſt.
Veſpertilio.
Auium pro­
pria.
Piſces cur ex
ouis generen­
tur.
Piſces cur
adeò multi­
plicentur.
Demonſtra­
tio oſtendens
nullum ani­
mal imperfe­
ctum animal
generare ex
ſe.
Talpa.
Præter hæc autem diſcrimina, ſunt ani­
malium perfectorum à forma ſumpta: quæ­
dam enim abſque pedibus, quædam binis,
quædam quaternis ſunt.
Quæ alas ha­
bent, bipeda plerunque ſunt: quatuor ta­
men habet veſpertilio.
Et quæ pinnas. Et
piſcibus tamen ſunt, quæ plures habent
pedes, ſed non propriè pedes ſunt vocan­
di.
Cancri plures habent pedes quàm qua­
tuor.
Sed hic numerus animalibus ſatis­
facit pedes verè habentibus.
Homo loco
duorum anteriorum pedum habet bracchia
manúſque, vt aues alas.
Differunt & for­
ma oris, & cute, quæ quibuſdam & cum
pilo, aliis ſquama, aculeis, cortice,
pluma.
Quædam verò varij generis ſunt, incer­

tæque naturæ, vt animal, quod præſenti
anno decimanona menſis Ianuarij, Papiæ
vidimus.
Vulpis magnitudo, aliquantò lon­
gius, ore & rictu leporino, cum pilis lon­
gis, duobúſque dentibus prælongiis: ſi­
quidem digiti humani longitudine promi­
nentibus admodum ſciuri: oculis ſerpenti­
nis, quippe qui angulis carerent, nigri eſ­
ſent.
Pileus inerat capiti hircinæ barbæ ſi­
millimus, ſed non aliter quàm criſta pauo­
ni.
Pilus muſtellinus ac pulcher, niſi quòd
ſuper collum velut lana candida videba­
tur, anteriores pedes vt taxi, aures &
poſteriores nihilo differentes ab humanis:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index