Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1tum à termino non diſiungi. Et rationes adduntur. Si calefactio differat à calore; cùm vtraque

producantur
, quæritur, quemadmodum calefactio producatur, aut enim per ſe, id verò fieri ne­
quit
; nihil enim ſeipſum producit, aut ex ſeipſo producitur, aut per alium motum.
Neque etiam
ſic
.
tùm, quòd motus in infinitum repetendi forent; tùm etiam quòd per calefactionem produ­
ceretur
.
ſiquidem ignis actio ſit calefactio. Et duæ calefactiones igitur. Et duo quoque calores;
quandò
calefactio quæque eſt productio caloris & ſingulæ ſingulorum.
Idque clarius de latione
concluditur
.
Nam latio, aut per lationem produceretur, aut per alium motum. Neque ſanè
producitur
per lationem: quandoquidem & in lationibus daretur proceſſus in infinitum, & la­
tio
produceret quæ tamen non numeratur in agentibus.
Neque item producitur per alium mo­
tum
; quia cęteris poſterior eſſet, quibus tamen prior eſſe demonſtratur.
a Differret item à cale­

factione
calor vel ſpecie, vel numero: nec quidem numero; cùm accidentia ſolo numero diffe­
rentia
in eodem ſubiecto non conſiſtant.
hîc verò ſit idem vtriuſque ſubiectum. Neque item
ſpecie
; quippe quòd eadem ad numerum ſint vtriuſque principia & ignis & forma & ſubiectum.
Adde quòd eadem eſt ratio poteſtatis actuoſæ ad calefactionem, ſicuti caloris in igni ad calorem
qui
eſt in eo quod calefit.
Ergo à permutata proportione, eadem eſt ratio poteſtatis actuoſæ ad
calorem
, qui eſt in igni; & calefactionis ad calorem in re patibili.
Sed eadem eſt poteſtas actuoſa

& calor.
Nec igitur in re patibili calefactio differet à calore. Eadem verò ſunt poteſtas agendi
& calor in igni, vt ex vtriuſque definitione conſtat, vtraque enim ſunt principia per quæ ignis
calefacit
.
Tùm etiam quia ſi non eadem fuerint, & reipſa diſtinguantur; concipiamus ea ſegre­
gata
; poterit & non poterit ignis calefacere.
poſito enim alterutro actio conſequetur; ſiquidem
vtraque
principia ſint ad agendum idonea.
non poterit item agere, quia ſic aut ſine poteſtate
actuoſa
aget, aut ſine calore.
Hæc quidem illi prædicant. Verùm ego nunquam probare poſſem,
quòd
motus ſit abſoluta quædam res à forma, quia ſemper in ipſo motu eſt aliquod factum quod
eſt
pars formæ (de generatione ſubſtantiæ nihil in pręſentia loquor, nam dubitatur adhuc, an
eius
partes ſint forma, quin potius an habeat partes) & actus ille qui conſtituit motum in acci­
dente
, eſt acquiſitio formæ quæ fit paullatim, cùm ſit diuidua.
Neque crediderim motum in
quanque
rationem cadat, ex eorum genere ſimpliciter eſſe quę ſe reſpiciunt: nam quanuis reſpi­
ciat
agens & patiens, & ad quendam finem dirigatur, neque id motui conuenit abſolutè, ſiquidem
nullus
ſit finis motus eius qui eſt præter naturam, & aliqua ſit natura motus extra habitudinem
vt
forma fluens, aut ipſe fluxus.
Non igitur motus à forma reipſa ſeparatur, neque ſimpliciter
eſt
ad aliquid.
Neque illud placet, quòd motus idem ſit pęnitus àc forma & terminus. Tantum

enim
abeſt, vt id ſit verum, vt omnium abſurdiſsimum ſit habendum.
proptereà quòd eadem res
calida
eſſet, dum incaleſceret, itaque eam moueri non oporteret, quòd eſſet id iam ad quod &
vult
, & peruenire conatur.
Hoc loco à viris doctiſsimis occurritur hunc in modum. Cùm di­
citur
, idem eſſe motum & terminum ad quem, quæ eſt forma, accipi idem re, non autem ratione.
Prætereà formam conſiderari dupliciter vel vt terminum vniuerſi motus, vel vt id quod per to­
tum
motum acquiritur.
ac formam quidem vt terminum motus vniuerſi, idem eſſe negant, cum
motu
, ſed eam quę in toto motu comparatur, idem re eſſe cum motu fatentur.
Veruntamen hęc
non
ſunt ſatis ad explicandam quæſtionem.
vtar hîc ego eductione per tria. Proptereà quòd ni­
hil
de generatione dicitur in qua forma eſt præcipuè, atque illa quidem verè terminus.
Secundò
accipitur
forma non propriè, vt eam conſueuit vſurpare Ariſtoteles: itaque nihil docetur de for­
ma
propriè dicta: neque dubitationes de ipſa factæ explicantur.
etenim quid de hac forma di­
cendum
?
Nanque illa eſt forma apud Ariſtotelem b quę eſt vltimum motus continuati, & non

interrupti
.
ipſi verò accipiunt formam in toto motu extentam. Tertiò permutant quæſtionem,
quia
quæritur de termino motus.
ipſi verò decernunt de forma quæ non eſt terminus talis mo­

tus
.
Inſuper ſi terminus in toto motu accipiatur, vt in accidente fieri poſſe videtur, quòd ibi ſit
calidum
in primo & ſecundo gradu; aut accipitur actu terminus, & finitus, & ſic non eſt motus,
vel
ipſi finis re vera imponatur propter obicem quendam, vel mens aliquem in motu terminum
figat
: nanque ita cogitatur, àc ſi quies adſit, aut eſt poteſtate terminus, & vt in linea punctum vniens.
ideoque. eſt ambiguè terminus. Etſi verum eſt id quod docuit Ariſtoteles: nihil genitum eſſe, quin
antè
gigneretur; & antequam ſit primus gradus: neſcio videre, quomodo ibi ſit terminus &
forma
, nihilominus adeſt mutatio.
Rem igitur vlterius diducendam eſſe puto, ſi ad ſtateram re­
uocanda
ſit.
Ac primùm, ne nos decipiat ambiguum, explicandum quid ſibi velit in præſentia
re
ac ratione diſtingui.
neque enim conſimiliter ab omni philoſophorum ſecta capi ſolent. Ete­
nim
res nonnunquam pro ſubiecto ſingulari, & vt aiunt, ſuppoſito ſumitur.
ex quo calor & ſca­
brities
meæ manus vnum & idem re ſunt, capillorum oculorumque.
nigrities re diuerſa. Res item
ſignificat
eſſentiam.
proptereà quantum, & ſi eſt in ſubiecta ſubſtantia, res eſt à ſubſtantia diuerſa.
Conſimilique. modo ratio eſt ipſamet eſſentia: quocirca forma & materia; necnon priuatio & ma­
teria
ratione & eſſentia ſeiunguntur: ſed forma & priuatio reipſa ſeparantur.
Nam bis materia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index