Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1facultatem habent, & inclinationem, vt in id moueantur; in
quod, dum mouentur, ab aliquo hoc motu mouentur, cuius prin­
cipium
habent: inſitum enim eſſe à natura, vt aliquod moueatur
aliquo motu eſt habere principium talis motus: quemadmodum
qui docilis eſt, & natura captus ad philoſophiam, habet prin­
cipium philoſophiæ non vt alium philoſophum faciat, sed vt
ipſæ fiat philoſophus.
Ergo elementum, quod naturali motu
aut ſurſum, aut deorſum mouetur; ideo naturaliter moueri di
citur, quia à natura inſitum habet ſui motus passiuum princi
pium, & non actiuum.
Hæc Simplicius ferè ad verbum: ſen­
tentiam
eamdem habet.
Theodorus Metochites eodem in loco.
Propter Platonem id fortè ſenſit Simplicius; cuius ſententias
mordicus tenuit: ratus eſt enim ex Diuini Platonis vberrimis
fontibus philoſophiam vniuerſam eſſe hauriendam, quæ à mate
ria, quæ eadem ſemper manet, & vnde omnia generantur; &
non à forma, quæ ſæpe numero variatur, res ſingulas eſſe ap­
pellandas in Timæo ſcripſit: idque hoc vno auri exemplo con
firmauit, dum dixit.
Vaſa omnia aurea, licet diuerſas for­
mas habeant, tamen aurum verè appellantur, quia aurum ex
quo omnia vaſa fiunt, ſemper eſt idem: vaſa, quia illorum for
ma ſubinde mutatur, non sunt semper eadem; eam ob cauſam
nomen mutant.
Idem fortè Simplicius de grauibus, & leuibus
elementis dicendum eſſe cenſuit, in quibus materia ſemper eſt
eadem, licet forma mutetur: ideo ab eadem elementorum ma
teria, quæ manet, & non à forma, quæ variatur, elementorum
motum naturalem dici, ex diuiui Platonis fontibus Simpli­
cius hauſit.
Ex eadem fonte manat alter quorumdam error, qui na­
turam de materia tantum primo dici crediderunt, & de for­
ma non niſi propter materiam: eam ob rem in hos, & in alios

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index