Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
61
61 (49)
62
62 (50)
63
63 (51)
64
64 (52)
65
65 (53)
66
66 (54)
67
67 (55)
68
68 (56)
69
69 (57)
70
70 (58)
< >
page |< < (158) of 672 > >|
170158Diſſertatio Sexta. à confluente, per aperta arteriolarum, fibrillarum que neruearum,
extrema capita, humore tenui attollitur, atque intumeſcit.
Vehementiora adhuc ſunt Eſcharotica, quæ, quia igniculos craſ-
ſiori naturæ alligatos habent, non adeò citò penetrant, cutem
tamen ipſam non exulcerant ſolùm, abſtractâ cuticulâ, ſed velut
ignis adurunt, &
non ſinè dolore cruſtam inducunt. Horum au-
tem vim ſuperant Cauſtica, quæ &
repente adurunt, & cruſtam
denſiorem efficiunt, nec in ſolâ cute hærent, ſed altiùs in ſubie-
ctam carnem penetrant, acrioremque dolorem excitant.
Quibus
ſubnectenda videntur tùm Cathæretica, quæ excreſcentis carnis
mollis extimam ſuperficiem ſenſim attenuantia abſumunt, &
qua-
ſi corrodunt;
tùm Septica, quæ acriori calore prædita duriorem
carnem, non inductâ cruſtâ, colliquefaciunt, &
natiuo calori in-
fenſiſſima, cuius ſymmetriam deſtruunt, atque radicale humi-
dum diripientia, ita partem debilitant, vt cadaueris in morem putre-
dine vitietur;
& idcirco Septica, quaſi Putrefacientia appellantur.
Grad. Totum igitur diſcrimen Calidi in ea comparatione poſi-
tum videtur, vt *Calidũ Actu* illud ſit, cuius igniculi commouentur,
&
agitantur, atque cuicunque animalis parti, in qua tangendi ſenſus
vigeat, obijciatur aut applicetur, primo contactu irrumpentes
ſenſum caloris mouent:
*Calidum verò Poteſtate* igniculos quidem
habeat, ſed aut omnino quieſcentes &
irretitos, aut adeò lan-
guidè commotos, vt primo contactu non valeant ſenſum tactûs
afficere, ſed concitatione aliquâ indigeant, vt libertatem nacti
poſſint &
ipſi agitari, atque commouere particulas corporis, quod
ab illis calefieri dicitur;
ſiue demum huiuſmodi Calida Poteſtate
extrinſecùs applicentur, ſiuè intus aſſumantur.
Quapropter eo-
dem modo &
de *Frigidis Potestate* philoſophandum erit, à qui-
bus auulſi frigidi ſpiritus, &
permiſti agitatis igniculis, eorum
celerem commotionem, quaſi iniecto fræno, cohibent:
ſic pe-
pones eſitando æſtate ſanguinis feruorem miteſcere omnes nobis
perſuademus, quia reſolutis vi caloris in ventriculo partibus,
commiſtæ ſanguini particulæ illæ frigidæ nimiam ſpirituum &
par-
ticularum ſulphurearum agitationem impediunt:
ſic incipientibus
oculorum, aliarumue partium inflammationibus aquam roſarum
adhibemus, vt opprimantur.
Dand. Nollem in certamen deſcenderemus, in quo pugnaciter
contendunt Authores non ignobiles, vtrùm Roſæ calidis, an

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index