Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1
Cùm, inquam, ſic habes, perſpicis omninò, quo
iure me dicas iis plagis concluſum, quibus tu potiùs à
me irretitus teipſum implicueris magis: aut-quàm
meritò Paralogiſmum cenſeas, quod ratiocinium priùs
probâris, & nunc tanti putaueris, vt tuum inde ratio­
cinum duxeris eſſe confirmandum.
Et pergis qui­
dem,
Nempe aliud eſt æqualibus ſiue spatiis, ſiue temporibus
æqualia velocitatis augmenta acquiri, eaque eandem inter ſe
rationem ſeruare, quam æqualiaſiue spatia, ſiue tempora ob­
ſeruant; & aliud velocitates ipſas integras ſecundum ſe totas,
& ſingulas earum parteis analogas ab initio ad finem totius
motus inter ſe comparatas, in eadem eſſe ratione, quæ inter
æqualia ſiue tempora, ſiue spatia emenſa reperiatur.
Pri­
mum illud verum eſſe nihil repugnat, at ſecundum istud fal­
ſum, & impoßibile est; quod ſi rectè Galileus aduertiſſet,
Paralogiſmum nobis pro demonſtratione non obtruſiſſet.
Verumtamen, ne confunde quæſo tempora cum
ſpatiis; cum ais aliud eſſe æqualibus ſiue ſpatiis, ſiue tem­
poribus, &c.
Siquidem & facta ratiocinatione nihil
concluſiſti contra tempora, vt te putaſti concludere;
ſed ſolùm contra ſpatia, quatenus à me fuerant impe­
tita: & tempora aliunde cum velocitatibus comparata
nullam agnoſcunt diſtinctionem, qualem te putas in­
uehere: cùm & totæ velocitates, & ipſarum partes, ſeu
augmenta eandem ſemper proportionem cum tempo­
ribus, partibuſque corum analogis ſeruent.
Quin­
etiam, quod ſpectat ad ſpatia, declaratum iam eſt,
quàm irrito conamine ſic diſtinguas, quatenus de mo­
tu non quomodocumque, ſed æquabiliter accelerato

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index