Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1implenti tribuendum eſſet pondus; quod aë­
re extracto defuit?
tibi certè non adſtipu­
larentur, quicunque liquorem, puta oleum
aut mel, ad libram vendunt; quæ enim in­
ter vas plenum ac vacuum differentia pon­
derum intercedit, eam liquori tribuendam
nemo negat.
Guld. Sed quid, ſi vas in aquâ expende­

rent nunc quidem melle, nunc verò aërę
plenum?
an grauitatum differentiam itą
melli tribueres, vt velles pro eâ pretium ſol­
uere?
LXXVI
Ex differen­
tia ponderum
vaſis pleni,
& vacui,
non probatur
quæſita aë­
ris grauitas
Merſ. Minimè omnium: quia præter
mellis pondus ſublatum, etiam de vaſis gra­
uitate non parùm demeret incluſi aëris le­
uitas.
Guld. Quid ni igitur vaſis grauitati de­
tractum pariter aſſeras ab incluſo aëre ma­
ximè raro, ac proinde longè leuiore, quàm
aër iſte communis?
Ex quo illud vnum con­
ficitur, quod vltro do, aërem ſcilicet noſtrum
futurum grauem, ſi phialæ incluſus tranſ­
ferretur in aërem ratiſsimum Recipientis, &
in eodem medio eſſet æquipondium, quo
aëris communis grauitas exploraretur.
Gal. Ex Ariſtotelis Vacuum proſcribentis
officinâ iſthæc depromere oportet; & quan­
doquidem negari non poteſt aërem vi antliæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index