Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001217">
                <pb xlink:href="082/01/170.jpg" pagenum="208"/>
              ex infinito iam tempore percita plagis
                <lb/>
              ponderibusque suis consuerunt concita ferri
                <lb/>
              omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
                <lb/>
              quaecumque inter se possent congressa creare,
                <lb/>
              ut non sit mirum si in talis disposituras
                <lb/>
              deciderunt quoque et in talis venere meatus,
                <lb/>
              qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001218">Quod
                <emph type="italics"/>
              si
                <emph.end type="italics"/>
              iam rerum ignorem primordia quae sint,
                <lb/>
              hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
                <lb/>
              confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
                <lb/>
              nequaquam nobis divinitus esse paratam
                <lb/>
              naturam rerum; tanta stat praedita culpa.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001219">principio quantum caeli tegit impetus ingens,
                <lb/>
              inde avidei partem montes silvaeque ferarum
                <lb/>
              possedere, tenent rupes vastaeque paludes
                <lb/>
              et mare quod late terrarum distinet oras.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001220">inde duas porro prope partis fervidus ardor
                <lb/>
              adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
                <lb/>
              quod superest arvi, tamen id natura sua vi
                <lb/>
              sentibus obducat, ni vis humana resistat
                <lb/>
              vitai causa valido consueta bidenti
                <lb/>
              ingemere et terram pressis proscindere aratris.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001221">si non fecundas vertentes vomere glebas
                <lb/>
              terraique solum subigentes cimus ad ortus,
                <lb/>
              sponte sua nequeant liquidas existere in auras,
                <lb/>
              et tamen interdum magno quaesita labore
                <lb/>
              cum iam per terras frondent atque omnia florent,
                <lb/>
              aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
                <lb/>
              aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae,
                <lb/>
              flabraque ventorum violento turbine vexant.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001222">praeterea genus horriferum natura ferarum
                <lb/>
              humanae genti infestum terraque marique
                <lb/>
              cur alit atque auget?</s>
              <s id="s.001223"> cur anni tempora morbos
                <lb/>
              adportant?</s>
              <s id="s.001224"> quare mors inmatura vagatur?</s>
              <s id="s.001225">
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>