Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627
page |< < of 303 > >|
1
Quæſtio Decimaſexta.
Cvr quantò longiora ſunt ligna, tantò imbe­
cilliora fiunt: & ſi tollantur, inflectuntur
magis, tametſi quod breue quidem eſt, ceu
cubitum, fuerit tenue: quòd verò cubitorum
centum, craſſum?
An quia & vectis, & onus,
& hypomochlion, in leuando ipſa fit ligni
proceritas?
Prior namque illius pars ceu hypomochlion fit:
quòd verò in extremo eſt, pondus.
Quamobrem quantò ex­
tenſius fuerit id, quod ab hypomochlio eſt, tantò inflecti ne­
ceſſe eſt magis.
Quo enim plus ab hypomochlio diſtat, eò ma­
gis incuruari neceſſe eſt.
Neceſſariò igitur extrema vectis ele­
uantur.
Si igitur flexilis fuerit vectis, ipſum inflecti magis
cum extollitur, neceſſe eſt, quod longis accidit lignis: in bre­
uibus autem quod vltimum eſt, quieſcenti hypomochlion de pro­
pe fit.
COMMENTARIVS.
Dvo quærit hic Ariſtoteles, quorum vnum pendet ex
alio.
Primum eſt cur quanto longiora ſunt ligna,
tanto imbecilliora fiant, etiam ſi ſint pariter craſſio­
ra.
Secundum verò eſt cur longiora ipſa ligna ſi ab aliquo
extremo tollantur, magis inflectantur quàm breuiora, atque
etiam ſimul graciliora, vt haſtæ, vel ſariſſæ dum manu ab al­
tero extremo apprehenduntur, atque à terra eleuantur ad
lineam horizonti parallelam: Nam quo longiores extite­
rint, eò magis inclinantur, minusque rectitudinem, quam in
ſolo iacendo, vel ſtantes habebant, ſeruare queunt in aere
ita ſuſpenſæ.
Ex ijs autem duobus quæſitis, ſecundo tantum reſpondet
Ariſtoteles, cum ex eius ſolutione facilè patere poſsit ſolu­
tio primi.
Ait igitur ex hoc procedere maiorem inflexio­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index