Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1niſi quòd pedibus vngula vrſi pro humana
erat.
In dorſo poſtremáque parte ſpinæ
circiter centum, quarum quædam in apice
curuabantur, prominebant emiſſitiæ, quum
moueretur ſtrepitum, dum ſe colliderent,
edebant.
Cauda anſerina, ſed in ſpinas plu­
mæ finiebantur.
Si reliqua non videas, an­
ſerem dices: candidis ac cinereis ſpinis plu­
marum inſtar: latiſque clunibus anſerem
æmulantibus.
Vox ſubobſcura, rauca quaſi
latrantis canis.
Iracundum animal, ſed ta­
men quod facilè à circulatore tractaretur.
Canes odio proſequebatur maximo, ſexus
fœminei, ætatis iuuenilis Potus nullus, ci­
bus panis aqua madefactus.
Hiſtricum hunc
fuiſſe conſtat, aut ex hiſtrice natum, vtpo­
te cum vrſa, aut ſimia miſto.
Sed hiſtrix
olim Africæ proprius fuit, nunc Gallia &
Italia ſues habet cum ſpinis, quas eiacula­
ri aduerſus canes ſolent: vt forſan alius ſit à
ſuibus hic hiſtrix: ſpinæ tamen non his ſui­
bus minores: quippe palmi longitudine, præ­
acutæ, leues, albo nigróque diſtinctæ.
Sunt &

erinaceo ſpinæ, ſed toto corpore paruæ, im­
mobiles, & ipſum animal hiſtrice longè mi­
nus: quod etiam in orbem circumuoluitur.
Sed ædepol ad hominis ſalutem natum: ſicci­
tate ac temperie ſua iuuat iecur, renes, veſi­
cam, ventriculum, pulmones.
Huic tanquam
è regione ouis opponitur vellere molliſſimo.

Pabula ſterilia ſubtilitatem lanæ augent.
Vnde Virgilius:
Si tibi lanicium curæ, primùm aſpera ſylua,
Lappæque, tribulique abſint, fuge pabula læta.
Hiſtrix.
Erinaceus.
Ouium vtili
tas, lib. 3.
Georg.
Ideóque Anglica lana nunc vt olim Mile­
ſia celebratur.
Quare iterum ille:
——Eam circùm Mileſia vellera nymphæ Carpebant.——
Ergo nunc Britannia inclyta vellere eſt.

Nec mirum, cùm nullum animal venenatum
mittat, imò nec infeſtum præter vulpem
olim & lupum: nunc verò exterminatis
etiam lupis, tutò pecus vagatur.
Rore cœ­
li ſitim ſedant greges, ab omni alio potu
arcentur, quòd aquæ ibi ouibus ſint exitia­
les: quia tamen in pabulo humido vermes
multi abundant.
Cornicum adeò multitudo

creuit vt ob frugum damna nuper publico
conſilio illas perdentibus propoſita præmia
ſint: vbi enim pabulum, ibi animalia ſunt,
quæ eo veſcuntur, atque immodicè, tunc
multiplicantur cùm vbique abundauerit.
Caret tamen ( vt dixi ) ſerpentibus, tribus
ex cauſis, nam pauci poſſunt generari ob
frigus immenſum: quia verò optimè coli­
tur, qui geniti ſunt exterminantur.
Cùm au­
tem ſemel illis vacua fuerit, non potuerunt
aliunde aduenire, prohibente mari cùm in­
ſula ſit.
Britanniæ
laus, & mi­
ra.
Cornicum
multitudo in
Britannia
cur ſit.
Cur Britan­
nia ſerpenti­
bus caveat.
Lucij piſcis
mirum.
Eadem in lupis fermè ratio eſt. Mirum
eſt illud, quòd à tot audiui viris, vt impu­
dentius fuerit tot teſtibus mendacium non
credere, quàm veritatem aduerſus eorum
auctoritatem tueri: lupum piſcem fluuiati­
lem, quem lucium Itali vocant, ſciſſo ventre
oſtendendi lactis cauſa, inde conſuto, atque
inter tinchas in viuariis repoſito ſanari hu­
more earum, dum ſe illis lupus ventre affri­
cat.
Hoc tamen cauſam habet manifeſtam,
cùm viſcera non ſint oblæſa, & humor ipſe
glutinoſus ſit, aërque ad corruptionem mi­
nimè paratus.
Nec ſcio an in Italia experien­
ti hoc ſit ſucceſſurum.
Quid demum? nonne
illud, vt ad ouium hiſtoriam redeam, mirabi­

lius euenit ob regiones, quòd in calidis re­
gionibus veruecum caudæ adeò in immen­
ſum creſcunt, vt Ioannes Leo vidiſſe ſe refe­
rat in Arſioë Ægypti ciuitate vnam librarum
80. quaſdam ad 150. creuiſſe referunt.
Ad 15.
aut 20. creuiſſe, vulgare eſt.
Ego vnam vidi li­
brarum circiter trium, vt æſtimatione aſſe­
qui, non experientia potui.
Sed propriis in
regionibus caudæ noſtros arietes plerunque
ſuperant incredibili magnitudine.
Contin­
git hoc quia humidiſſimum eſt hoc animal
& inter quadrupedia frigidum.
Cúmque cæ­
tera oſſa extendi nequeant, ne pinguedine
propria obruatur animal, totum humorem
in caudam tranſmittit, fitque carne, & pin­
guedine immenſa, extenſis etiam oſſibus, ac
neruis non parum, quæ humida natura ve­
lut & piſces ſemper incremento apta ſunt.
Sed nónne illud etiam dignum admiratio­

ne, quòd veruecibus quibuſdam quatuor
ſint cornua, & tamen tales Mediolani ha­
bemus: in Scotia res vulgaris eſt, vt apud
Sarmatas cum ſenis aut octo: rarus cum
quinque ſepteniſve quod impar ſit numerus:
quandoque etiam cum vno, ſed non in me­
dio.
Atque hæc minore miraculo quàm refe­
rat Ariſtoteles, viſam capram in cruce cor­
nu habentem.
Accidit hoc errore procul.
dubio naturæ, & materiæ ad cornua gene­
randa aptæ multitudine defectuve: at in his
quòd caput eſſe imbecille, maluit natura
diuidere onus, quàm moleſtè grauare verue­
cem.
Contingit quandoque naſci arietem
cum vnico cornu in media fronte, vt in villa

Periclis dum ipſe rebus Athenienſium præ­
eſſet.
Aruſpices pronunciarunt futuram om­
nium rerum confuſionem, & diminutionem
potentiæ vrbis.
Atque id meritò: nam duo
natura diſtincta in vnum coierant, diminu­
to numero armorum: idque in eius villa con­
tigerat, qui vrbi præeſſet.
Contigit autem
hoc ad vnguem: primùm quidem grauiſſi­
mo ballo Peloponnenſi, quòd fames, inde
peſtis ſæuiſſima ſubſequutæ ſunt, demum
etiam ſeruitus.
Sed Anaxagoras rem callidè
texit, ſuaſu credo Periclis, qui ei erat diſ­
cipulus, dicens hoc ideo factum, quòd cere­
bri ventres in vnum coiſſent.
Diſſecto verò
animali ita eſſe oſtendit.
Sed ſi ob hoc ſo­
lum id contigit, decuit ſuo tempore naſci
cornu, non cùm aries natus eſt.
Deinde ni­
hil prohibet errorum naturæ proprias eſſe
cauſas, & futuri præſagia.
Itaque omnium
vt aliarum rerum, ſic & Philoſophiæ al­
terna viciſſitudo, ac perniciem ſcilicet hu­
mani generis ac ſalutem.
Quamobrem mi­
nus demiror Neronem quandoque Roma

expuliſſe Philoſophos, vt in Neronis enco­
mio diximus: quorundam enim ob auaritiam
non magis eſt ſalutaris quàm pernicioſa ſa­
pientia.
Nihilque aliud eſt Philoſophia in
animo prauo, quàm in latronis manibus
gladius.
Quid boni enim affert Philoſophus,
docens principes, populóſque, mundum
æternum eſſe, mortalem animum, proui-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index