Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1humor aſſurgit; quia æqualis vtrimque preſſio: neutra igitur præ­
valet.
Quintò. Iam verò ad aliud quæſitum venio, & ſuppono vtrum­
que canaliculum pervium, ita vt minor intra majorem, quaſi intra vagi­
nam conditus ſit, & tunc etiam pro diverſa diſpoſitione varia ſuccedunt;
63[Figure 63]
Primò, ſit ſuperficies Aquæ AB, ſit carnalis major FE,
& minor incluſus HD, vterque ejuſdem altitudinis,
& ſimili modo immerſus; ſi vacuitas majoris (ſic de­
inceps appellabo interceptum illud ſpatium) æqualis
ſit minori canaliculo, ſcilicet eiuſdem cavitati, per
vtramque æquè altè humor aſſurgit; v.g. in LK, quia
vis æqualis preſſionis exeritur ; quod vt fiat baſis ma­
joris FG debet eſſe dupla minoris IH ; dico baſim,
non diametrum baſis, ne fortè ſchema vos deci­
piat.
Secundo. Si baſis majoris ſit major dupla, altiùs aſ­
ſurgit aqua per minorem, quàm per majorem, v.g.
per minorem in LK, per majorem in MN; quia ma­
jor eſt proportio inæqualitatis preſſionum ad mino­
rem; quàm ad vacuitatem interceptam; igitur & ef­
fectum.
Tertio. Si verò baſis majoris ſit minor dupla, ſecus
accidet; & aſſurget humor altiùs per vacuitatem, quàm per canaliculum, ra­
tio patet ex dictis.
Quartò. Si major altiùs immergatur, quàm minor, cæteris paribus, humor
altiùs aſcendet per minorem, ſuppoſita tamen baſi majoris ſaltem dupla
baſis minoris.
Quinto. Si verò canaliculus minor profundiùs demittatur, certè ex
hoc capite altiùs deberet aſcendere per majorem, quàm per minorem;
quia tamen major eſt portio renitentis aëris, ne aqua per majorem aſ­
cendat, quæ priùs non erat, compenſatio fieri videtur, & pro diverſa
baſium ratione, modò altiùs, modò æquè altè, modò minùs altè aſ­
ſurgit.
Sexto. Si ſolus major immergatur, ac proinde tantulum aſcendat aqua, ſi
deinde minor canaliculus in cum, vt priùs, immittatur, altiùs per vtrumque
aqua aſſurget, tum quia minus ſpatij occupandum eſt, tum quia vis reni­
tentis aëris minor eſt.
Septimo. Si minor ſolus profundiùs immergatur, v.g. vſque in O, minùs
altè aſcendet, quàm ante; per minorem quidem, quia brevius, ſupra ſuperfi­
ciem aquæ ſegmentum extat; per majorem verò, quia cum angulus preſſio­
nis renitentis creſcat, minùs altè humor aſſurgit.
Octavo. Si verò major ſolus profundiùs deprimatur, retento minore in
codem ſitu, paulò altiùs aſcendit per minorem; quia vis preſſionis circa illius
infimam baſim creſcit; hæc autem ratio facit, ne per majorem æquè altè aſ­
ſurgat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index