Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
121
121 (95)
122
122 (96)
123
123 (97)
124
124 (98)
125
125 (99)
126
126 (100)
127
127 (101)
128
128 (102)
129
129 (103)
130
130 (104)
< >
page |< < (147) of 376 > >|
171147LIBER VI. CAPUT X.
porticus ampla latitudine, in qua athletae per hiberna tempora exer-
centur.
Noſtri autem hypaethras ambulationes, xyſtos appellant, quas
Graeci περιδομίδας dicunt.
Item prothyra graece dicuntur quae ſunt ante
in januis veſtibula;
nos autem appellamus prothyra, quae graece dicun-
tur διάθυρα.
Item ſi qua virili figura ſigna mutulos aut coronas ſuſti-
nent, noſtri Telamones appellant, cujus rationes, quid ita aut quare di-
cantur , ex hiſtoriis non inveniuntur, Graeci vero eos 7940τλαυτας vocitant;
Atlas enim hiſtoria formatur ſuſtinens mundum, ideo quod is primum,
curſum ſolis et lunae, ſiderumque omnium ortus, et occaſus, mundique verſationum rationes, vigore animi, ſolertiaque curavit hominibus traden-
das, eaque re a pictoribus et ſtatuariis deſormatur pro eo beneſicio ſuſti-
nens mundum;
filiaeque ejus Atlantides (quas nos Vergilias, Graeci au-
tem πλειάδ@ς nominant) cum ſideribus in mundo ſunt dedicatae.
Nec
tamen ego ut mutetur conſuetudo nominationum aut ſermonis, ideo haec
propoſui;
ſed ut ea non ſint ignota philologis, exponenda judicavi. Qui-
bus conſuetudinibus aediſicia Italico more et Graecorum inſtitutis confor-
mantur expoſui, et de ſymmetriis ſingulorum generum proportiones per-
ſeripſi.
Ergo quoniam de venuſtate decoreque ante eſt ſcriptum, nunc
exponemus de ſirmitate, quemadmodum ea ſine vitiis permaneat et ad vetuſtatem collocetur.
CAPUT XI.
De ſirmitate aediſiciorum, hypogeis, aediſiciis quae pilatim aguntur,
et ſubſtructionibus.
Aediſicia quae plano pede inſtituuntur, ſi fundamenta eorum ſacta ſue-
rint, ita uti in prioribus libris de muro et theatris a nobis eſt expoſi-
123

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index