Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1
Sic igitur terrae concreto corpore pondus
Constitit, atque omnis mundi quasi limus in imum
Confluxit gravis, & subsedit funditus, ut faex.

Inde mare, inde aer, inde aether ignifer ipse,
Corporibus liquidis sunt omnia pura relicta,
Et leviora aliis alia, & liquidissimus aether,
Atque levissimus aereas super influit auras;
Nec liquidum corpus turbantibus aeris auris
Commiscet; sinit haec violentis omnia verti
Turbinibus; sinit incertis turbare procellis:
Ipse suos ignis certo fert impete labens.

Nam modice fluere, atque uno posse aethera nisu,
Significat Ponti mare, certo quod fluit aestu,
Unum labendi conservans usque tenorem.

Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
Principio magnus caeli si vertitur orbis:
Ex utraque polum parti premere aera nobis
Dicendum est; extraque claudere & claudere utrimque;
Inde alium supra fluere, atque intendere eodem
Quo volvenda micant aeterni sidera mundi:
Ast alium supter, contra qui subvehat orbem:
Ut fluvios versare rotas, atque haustra videmus.

Est etiam quoque, uti possit caelum omne manere
In statione, tamen cum lucida signa ferantur:
Sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus;
Quaerentesque viam circumversantur; & ignes
Passim per caeli volvunt se inania templa;
Sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer
Versat agens ignis: sive ipsi serpere possunt,
Quo cuiusque cibus vocat, atque invitat euntis,
Flammea per caelum pascentis corpora passim.

Nam quid in hoc mundo sit eorum, ponere certum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index