Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/213.jpg" pagenum="164"/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001374">Sic igitur terrae concreto corpore pondus
                <lb/>
              Constitit, atque omnis mundi quasi limus in imum
                <lb/>
              Confluxit gravis, & subsedit funditus, ut faex.</s>
              <s id="s.001375">
                <lb/>
              Inde mare, inde aer, inde aether ignifer ipse,
                <lb/>
              Corporibus liquidis sunt omnia pura relicta,
                <lb/>
              Et leviora aliis alia, & liquidissimus aether,
                <lb/>
              Atque levissimus aereas super influit auras;
                <lb/>
              Nec liquidum corpus turbantibus aeris auris
                <lb/>
              Commiscet; sinit haec violentis omnia verti
                <lb/>
              Turbinibus; sinit incertis turbare procellis:
                <lb/>
              Ipse suos ignis certo fert impete labens.</s>
              <s id="s.001376">
                <lb/>
              Nam modice fluere, atque uno posse aethera nisu,
                <lb/>
              Significat Ponti mare, certo quod fluit aestu,
                <lb/>
              Unum labendi conservans usque tenorem.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001377">Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.</s>
              <s id="s.001378">
                <lb/>
              Principio magnus caeli si vertitur orbis:
                <lb/>
              Ex utraque polum parti premere aera nobis
                <lb/>
              Dicendum est; extraque claudere & claudere utrimque;
                <lb/>
              Inde alium supra fluere, atque intendere eodem
                <lb/>
              Quo volvenda micant aeterni sidera mundi:
                <lb/>
              Ast alium supter, contra qui subvehat orbem:
                <lb/>
              Ut fluvios versare rotas, atque haustra videmus.</s>
              <s id="s.001379">
                <lb/>
              Est etiam quoque, uti possit caelum omne manere
                <lb/>
              In statione, tamen cum lucida signa ferantur:
                <lb/>
              Sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus;
                <lb/>
              Quaerentesque viam circumversantur; & ignes
                <lb/>
              Passim per caeli volvunt se inania templa;
                <lb/>
              Sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer
                <lb/>
              Versat agens ignis: sive ipsi serpere possunt,
                <lb/>
              Quo cuiusque cibus vocat, atque invitat euntis,
                <lb/>
              Flammea per caelum pascentis corpora passim.</s>
              <s id="s.001380">
                <lb/>
              Nam quid in hoc mundo sit eorum, ponere certum,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>