Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 241 > >|
1extractum ſpatia reliquiſſe, in quæ nullum
corpus extrinſecùs aduocatum ſuccederę
queat, mauultis aliquid aëris contumaciſsi­
mi, qui modò minorem modò maiorem oc­
cupet locum, violentâ ratiocinatione in va­
ſe concludere, quàm Vacuum, quod ſponte
menti occurrit, admittere, vobisque inqui­
rendæ veritatis viam obſtruitis.
Guld. Non opus eſt corpora amouere,

vt progrediatur Philoſophia in Vacuo.
Mi­
hi ſanè nullus relinquitur ambigendi locus,
an aere per vim rariſsimo Recipiens implea­
tur; aperto enim refixi ab antliâ vaſis epiſto­
mio, tantâ vi externus aër irrumpebat iņ
vas, vt illud hominem è regione ſtantem ad
ſe raperet: Vacuo autem, quod, præter cor­
pus aptum continere, nil addit niſi corporis
contenti negationem, nullam attrahendi fa­
cultatem phyſicam concedo.
Sed nequę
aërem externum ſponte irrupiſſe cenſeo, vt
ſuppleret Vacuum; palàm enim aërem at­
trahi deprehendit non-nemo, qui apertum
os ſuum ſatis eminus admouit, & confeſtim
deficiente ſpiritu manibus ſignum; vt ſę
amouerent, dedit, ipſe ad diſcedendum
impotens factus.
Nec differebitur alius, cui
digitum admouenti cutem cum carne pænè
abſtraxit, non negatio corporis, ſed vis aëris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index