Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1grauissimos errores ſedissimè lapſi fuerunt. Huic tamen ſen­
tentiæ
reclamat Ariſtoteles libro ſecundo Phyſicorum particula
ſeptima, vbi multis grauissimis argumentis Antifontem acer
rimè vrget, qui rebatur materiam tantum, & non formam
eſſe naturam; vnde neceſſariò ſequebatur à materia, & non à
forma motum dici naturalem: ideo particula duodecima fa­
cta comparatione inter materiam, & formam naturam de
vtriuſque dici conſtantissimè affirmauit; ſed primo, at que po­
tissimum de forma, poſtremò de materia; idque non vno tan­
tum, ſed multis argumentis confirmari potest; quorum pri­
mum illud eſt.
Caſum, & fortunam, quæ est cauſa, quæ per accidens ope
ratur, ad naturam perindeac ad cauſam per se Ariſtoteles
redigit.
Porrò caſus eſt cauſa efficiens, & non materialis:
ergo & natura, ad quam caſus redigitur, erit cauſa efficiens:
ergo natura non tantum de eo principio, quod patitur, ſed de
eo, quod agit, dicitur: Ariſtoteles intextu ita apertè loquitur;
vt effugere nemo possit, quin credat, deceptum fuiſſe, qui con
trarium ſentit: idque non modo affirmat, sed & argumento
efficaci confirmat dicens.
Vnaquaque res tum denique dici­
tur eſſe, cum re ipſa, & actu eſt potius quam cum eſſe poteſt.
Ergo forma, cuius cauſa res in actu eſt, naturæ potius nomi­
ne, quam materia, propter quam res eſſe tantum potest, ap­
pellanda est: ex quibus quis non videat naturam primo, &
potissimum dici de forma, & poſtremò de materia, & propter
formam, & non propter materiam, tantum, motum dici naturalem?
Secundo generatio eſt natura, quia eſt via, quæ ducit ad
naturam, vt generatio non ad materiam, sed ad formam du­
cit, quod forma, & non materia vltimus generationis termi­
nus ſit; ad quem generatio tendit: ergo forma eſt primo, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index