Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 203 > >|
1& baſes, per lumina ſimilia inæqualia, ſunt reciprocè ut lumina;
& è contrario, lumina prædictorum vaſorum ſunt reciprocè ut
tempora, quibus evacuantur, ut diximus in Poriſmate dictæ
Propoſitionis XVI; ſi fiat ut tempus B, ad tempus C, quo per
lineare lumen effluit ciſterna A, ita lumen lineare ad aliud;
hoc ipſum erit lumen quod quærebatur.
Dato vaſe
& tempore,
invenire
foramen.
ciſt.temp.temp.---------------ABC
Propoſitio XXII. Problema VI.
Altitudinem ſcaturiginis dati fontis per tubos
fluentis invenire.
Altitudinem
Scaturigi­
nis fontis in­
venire per
tubos fluen­
tis.
61[Figure 61]
FIat notum lumen, per quod fontis a­
qua fluat; aut fonti lumen notæ ma­
gnitudinis applica, v.g. lineare.
Ob­
ſerva deinde quot aquæ libras fons per
lineare lumen effundat ſpatio unius minuti primi, ſeu 60 minuto­
rum ſecundorum; ſitque numerus ille librarum B.
Quoniam
igitur per Propoſit. VII. huius capitis, tubus quadrupedalis ſemper
plenus per lumen lineare effundit ſpatio tredecim ſecundorum
vnam libram, & conſequenter ſpatio 60 ſecundorum, ſeu unius
minuti primi, libras 4 8/13: & præterea, quoniam per Poriſma I.
Propoſit. VIII. huius capitis, altitudines tuborum, habentium
idem ſeu æquale lumen, ſunt in duplicata ratione eius quam ha­
bent aquæ quantitates per tubos eodem tempore effusæ: ſi fiat, ut
4 8/13 lib. ad numerum librarum B, ita altitudo 4 pedum, ad aliud,
nempe ad altitudinem numeri M; & iterum, ut 4 ad M, ita M
ad N; dabit numerus N altitudinem ſcaturiginis in pedibus,
eò quòd ratio 4 ad N ſit duplicata rationis 4 ad M, ſeu ratic­
nis 4 8/13 ad B, nimirum aquæ ad aquam.
Propoſitio XXIII. Problema VII.
Data alicuius tubi, aut vaſis erogatorij altitudine, ac
tempore, quo determinatam aquæ quantitatem è ſuo lumine
effundit, invenire altitudinem eiusdem autalterius tubi, qui
æquali tempore, per æquale lumen, aliam determi­
natam aquæ quantitatem effundat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index