Angeli, Stefano degli, Miscellaneum hyperbolicum et parabolicum : in quo praecipue agitur de centris grauitatis hyperbolae, partium eiusdem, atque nonnullorum solidorum, de quibus nunquam geometria locuta est, parabola nouiter quadratur dupliciter, ducuntur infinitarum parabolarum tangentes, assignantur maxima inscriptibilia, minimaque circumscriptibilia infinitis parabolis, conoidibus ac semifusis parabolicis aliaque geometrica noua exponuntur scitu digna
page |< < (159) of 232 > >|
171159 ſeſquitertia B D, & cum ſexta parte eiuſdem, ad
ſextam partem eiuſdem.
Cum autem D I, ſit dupla
IH, erit k I, ad I D, vt ſexta pars B D, ad G B,
cum duabus tertijs partibus B D.
Et diuidendo,
erit Ik, ad k D, vt ſexta pars B D, ad G B, cum
dimidia B D.
Quare ex æquali, erit B k, ad k D,
vt dupla G B, cum ſeſquitertia B D, &
cum ſexta
parte eiuſdem, ad G B, cum dimidia B D.
Et vt
horum terminorum dimidia.
Ergo B k, erit
ad k D, vt G B, cum ſubſeſquitertia D B, ad di-
midiam G B, cumquarta parte B D.
Quod & c.
SCHOLIVM.
In noſtro libello 60, problematum geomètrico-
rum oſtendimus in propoſit.
53. quandam proprieta-
tem communem conoidibus parabolico, &
hyper-
bolico, portionibus ſphæræ, &
ſphæroidis, & etiam
cono.
Alia proprietas communis omnibus prædictis
ſolidis reperitur circa illorum grauitatis centrum.
Hanc in ſequentibus patefaciemus, ſed prius oſten-
demus aliqua, quæ vtique non videntur turpiora, &

ſunt præmitenda.
PROPOSITIO XLV.
Si in qualibet ſphæræ, portione inſcribatur conus, quæ por-
tio cum cono ſecetur plano baſi parallelo ſecante axim bi-
fariam, &
intelligatur tubus cylindricus circa

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index