Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1partem H D impellat. Atque hæc eſt ſententia Ariſtotelis de du­
plici vecte in cuneo.
Aliam habet Guidus Vbaldus, quam exiſtimat
meliorem.
Eſt autem eiuſmodi, vt figuræ iam poſitæ vectis A B
habeat hypomochlium B, & pondus mouendum H, ſicut vectis
C B, habeat item hypomochlium B & pondus mouendum ſit K: it a
vt pars H D moueatur à vecte A B, & pars k G à vecte C B.
Ratio eſt, quia inſtrumenta mouent per contactum: vectis autem A
B tangit partem H D motam in H, non ſimiliter tangit in B.
Id ipſum inſuper comprobat ex cuneo inter duas moles ſeparatas in­
terpoſito: ſed quod pace tanti viri dixerim certum eſt, quod niſi B
vertex cunei tangeret molem in B, & ipſam impelleret atque diui­
deret, partes H D, K G non vtrinque cederent in O & N.
Quod
igitur cedant motus is ſecundarius eſt, & priorem qui eſt in B con­
ſequens.
Quod autem ad moles ſeparatas attinet, in his aër pondus eſt
mouendum, quem ſi nequaquam cedere fingamus, non vltra ingre­
diente cuneo, partes molium inter quas erit cuneus conſiſtent.
Cæte­
rum vt cuneus vectis eſt multiplicatus: ita cochlea, cuius nullam
mentionem feciſſe Ariſtotelem totis his mechanicis miror, cum ſit cuneus
multiplicatus, vel vnus continuatus.
Eſt enim cochlea ( vt de hac
pauca quæ ex Pappo, Vbaldo, Munſtero ſelegimus, dicamus ) cuneus
cylindro circumuolutus helicis inſtar, percußionis quidem expers,
ſed per vectem cylindri axi annexum verſus, faciens motionem ma­
gnorum ponderum.
Quod vt intelligatur. Sit cuneus A B C circa
61[Figure 61]
Cochlea ſine matrice.
cylindrum D E, qui ſine impedimento verti poßit per vectem K F

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index