Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Table of figures

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO XIII. PROBL. IX.
Dato foramine, reperire aliud aequale, a quo
fluat aqua in ratione data.100[Figure 100]
Detur in vase AB foramen C, & data sit
ratio aquarum D, E, quarum D fluat in
dato tempore per foramen C.
Reperiendum ubi fiat aequale foramen, a quo fluat
in aequali tempore aqua E.
Fiat ad D, E, AC quarta preportionalis AF,
& ad AC, AF tertia proportionalis AG, &
in G fiat foramen: quod si fieri nequit proble­
ma est insolubile.
Dico G esse locum forami­
nis quaesitum.
Per 12. sexti.
Per 11. sexti.
Quoniam aquae fluentes per dicta foramina sunt
in subduplicata ratione altitudinum AC, AG,
& aquae D, E, sunt pariter in subduplicata ra­
tione eorumdem altitudinum AC, AG, aquae
fluentes per dicta foramina sunt ut aquae D,
& E.
Quod etc.
Per 5. huius.
Per eamdem.
Per 9. quinti.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index