Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1agitur; ſtupendumque eſt, te in eo hærere, quòd Gali­
leus non aduerterit falſum, ac impoſſibile eſſe, quod
ſecundum ais, hoc eſt, velocitates ipſas integras, &c. ſi­
quidem iſtud eſſe falſum, impoſſibileque non modò
aduertit, ſed etiam oſtendit, quod tu recuſas aduertere,
conſequi ex ea, quam tu ſequeris, opinione.
Recuſas,
inquam, & ita habes, quaſi idipſum pro principio vero,
atque neceſſario à ſe credito vſurpauerit; ac interim
fuiſſe ab eo Paralogiſmum obtruſum ais, quem nuilla­
tenus oſtendiſti, & profeſſus oſtendere, incidiſti ipſe in
Paralogiſmum.
Sed aliam quoque Propoſitionem, optime Gaſſende, non
minùs falſam, atque impoßibilem numero xi.
in fine mihi af­
fingis; dum ais me ad vulgatam motus accelerati definitionem
conſequenter loquentem, velle in deſcenſu per totum spatium
AC bifariam diuiſum in B, partem BC tranſcurri
39[Figure 39]
in dimidio eius temporis, quo percurritur AB; ex
qua falſa ſuppoſitione, ſequenti numero vnum In­
commodum, & ad finem Responſionis tuæ alia plura
longè abſurdißima deducis, quæ tanquam conſectaria
ex meis principiis, ac decretis neceſſariò illata mihi
obiectas. Vteam igitur Propoſitionem ſemel tracte­
mus, eius examen in commodiorem locum reſerua­
bimus.
Cùm tu Caput magni momenti perſtringas adeò
obiter; non poſſum ego non ſaltem duo, aut tria quæ­
dam adnotare.
Quî enim Imprimis intactum præ­
teream, quod me affingere tibi ais Propoſitionem falſam;
ac impoſßibilem, dum aio te ad vulgatam motus definitionem
conſequenter loquentem, velle in deſcenſu per totum ſpatium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index