Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001230">
                <pb xlink:href="082/01/172.jpg" pagenum="210"/>
              pulveris exhalat nebulam nubesque volantis
                <lb/>
              quas validi toto dispergunt aere venti.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001231">pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
                <lb/>
              imbribus et ripas radentia flumina rodunt.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001232">Praeterea pro parte sua, quodcumque alid auget,
                <lb/>
              redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
                <lb/>
              omniparens eadem rerum commune sepulcrum,
                <lb/>
              ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001233">Quod superest, umore novo mare flumina fontes
                <lb/>
              semper abundare et latices manare perennis
                <lb/>
              nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
                <lb/>
              undique declarat. </s>
              <s id="s.001234">sed primum quicquid aquai
                <lb/>
              tollitur in summaque fit ut nil umor abundet,
                <lb/>
              partim quod validi verrentes aequora venti
                <lb/>
              diminuunt radiisque retexens aetherius sol,
                <lb/>
              partim quod supter per terras diditur omnis;
                <lb/>
              percolatur enim virus retroque remanat
                <lb/>
              materies umoris et ad caput amnibus omnis
                <lb/>
              convenit, inde super terras fluit agmine dulci
                <lb/>
              qua via secta semel liquido pede detulit undas.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001235">Aera nunc igitur dicam qui corpore toto
                <lb/>
              innumerabiliter privas mutatur in horas.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001236">semper enim, quodcumque fluit de rebus, id omne
                <lb/>
              aeris in magnum fertur mare; qui nisi contra
                <lb/>
              corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
                <lb/>
              omnia iam resoluta forent et in aera versa.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001237">haut igitur cessat gigni de rebus et in res
                <lb/>
              reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001238">Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
                <lb/>
              inrigat adsidue caelum candore recenti
                <lb/>
              suppeditatque novo confestim lumine lumen.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001239">nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
                <lb/>
              quocumque accidit. </s>
              <s id="s.001240">id licet hinc cognoscere possis,
                <lb/>
              quod simul ac primum nubes succedere soli
                <lb/>
              coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
                <lb/>
              extemplo inferior pars horum disperit omnis
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>