Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
141 135
142 136
143 137
144 138
145 139
146 104
147 141
148 142
149 143
150 144
151 145
152 146
153 147
154 148
155 149
156 150
157 151
158 152
159 153
160 154
161 155
162 156
163 157
164 158
165 159
166 160
167 161
168 162
169 163
170 164
< >
page |< < (166) of 213 > >|
172166SIM. PORTII COMMENTAR.& cauſa fuit, quoniam non ſuppeditet illis humidum
quod patiatur maiorem decoctionem.
Quòd ſi quæ-
ras, quomodo ergo nigreſcunt poſtea?
Dicam, quo-
niam vel anni tempora, vel ætates permutent.
frige-
ſcunt enim animalia, quippe quòd minus caloris ha-
beant, vnde creſcunt humiditates incoctę, ex quibus
ſequitur nigritia.
Non enim ob id perdurant, quoniã
magis reſiſtunt cauſis alterantibus;
ſed quia non ſup-
peditat illis materia, in qua operentur qualitates, ca-
liditas, ſcilicet &
frigiditas. Dehinc declarat, quomo-
do affluente humido ſicut fit longitudo pilorum, ita
&
nigrities: vt demonſtret eandem cauſam eſſe tum
prolixitatis, tum nigritiei.
Atque id Ariſtoteles quo
modo quinto de Generatione animalium, capite ter
tio docet, cum inquit, Quin vt pili longiores breuio
res've ſint, cauſa eſt, quòd humor qui euaporetur,
non facilè exiccari poteſt.
Cauſa verò quò minus fa-
cilè exiccetur eſt duplex, quantitas videlicet &
quali
tas.
nam ſi humor aut multus, aut pinguis eſt, non fa-
cilè poteſt exiccari.
cerebrum enim quod humidum
&
frigidum eſt, largam humoris copiam præbet. &
quod pingue eſt difficilius exiccatur.
Hinc conſtat
eandem cauſam eſſe longitudinis pilorum &
nigredi
dinis:
quòd humor non facilè exiccatur aut ſui quan-
titate, quia multus eſt aut qualitate, quia craſſus &

pinguis;
idq́ue explanat exemplo pilorum qui in ca-
pite &
pube enaſcuntur. Verùm magis id perſpicitur
in capite, quoniam capitis cutis craſsiſsima eſt, vt ait
Ariſtoteles quinto de Generatione animalium.
Qui-
bus ſic declaratis, inſerit cauſam alterius problematis,
quare vt plurimum quibus prolixus eſt pilus, partes
quæ propinquiores ſunt cuti, nigreſcãt magis, quàm
extremæ?
Reddit itaque cauſam duorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index