Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (160) of 672 > >|
172160Diſſertatio Sexta. octies, ferreos globos refrigerari poſſit bombarda: ex quo fit
roſarum calorem non ſatis indicatum videri ab acore ſucci ex ijs
expreſſi.
Non tamen ex hoc, quod aceto refrigerentur maiora tormen-
ta, quæ ex multo intus concepto igne incaluerunt, illicò con-
ſequens eſt frigidam eſſe aceti naturam:
quare enim aquâ, quam
ſemper in promptu habere poſſunt nullo, aut leuiſſimo diſpendio,
non vtuntur?
Sed quia niſi Salintercedat, qui in aquâ facillimè
ſoluitur, &
cum Sulphure affinitatem habet, Sulphur aquæ non
facilè cohæret (ſic liquoribus extillatis, in quibus cum Spiritu
Sulphur aſcendit, ſi aquam affundas puram, Sulphure præcipi-
tato, liquor velut turbidus apparet, Spiritus autem ſinè Sulphu-
re aquæ miſcetur) ideò ad detergendas pinguiores quaſdam ſul-
phureas particulas, quæ tubi lateribus ex toties iteratâ exploſio-
ne adhæſerint, adhibendus eſt latex aquoſus, qui ſalinis particu-
lis fœtus poſſit Sulphuri cohærere, &
illud ſecum rapere; id quod
acetum præſtare valet, non aqua.
Cœterùm ſi aceti facultatem,
calidane ſit?
an frigida? accuratiùs examinare placeret, aut otium
pateretur, plura fortaſſe pro calore, quàm pro frigore argumen-
ta ſuppeterent.
Memini certè me legiſſe quoſcunque lapides mi-
rum in modum molleſcere poſſe, ſi in calido ſanguine bouis, &

pinguedine veruecis, additâ portione aceti acerrimi, pernoctent;
habet ſiquidem acetum vim penetrandi, & propterea multis
medicamentis additur, vt faciliùs penetrent;
hoc autem frigi-
dis naturis non conuenit, quibus non mollitur lapis, ſed dure-
ſcit humor.
Maur. Si in his, quæ explicationis gratiâ incidunt, immorari
voluerimus, ex aliâ in aliam quæſtionem delapſos deficiet dies:
illud vnum diſputationi noſtræ congruit, quod non continuò in-
ter frigida numerari oporteat ſiue roſas, ſiuè acetum, quia in mor-
bis calore excitatis adhibentur ad calorem ſedandum:
ſicut enim
nonnunquam frigida calorem augent, quia cum feruentes parti-
culæ ad interiora repulfæ nequeant exhalare, ſimul coactę vehe-
mentiùs tumultuantur;
ita ſępè calida refrigerare dicuntur, quia
incluſis igniculis exitum parant, quibus imminutis ardor ceſſat.

Certè Ariſtoteles ſect.
24. Probl. 13. quærens, Cur ampliùs in Sole
res calidæ, quàm in υmbrâ refrigerentur, concludit, In Sole,
υi nullâ arcente, calor effluit, atque ocyùs euaneſcit.
Sic

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index