Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1dentiam Dei nullam? nónne eſt ac ſi dice­
ret, Palàm fœnerare adulter eſto, ſicarius, ve­
neficus, proditor, omnia denique mala pe­
ragas, modò clanculum liceat.
Ergo aries
ſtultus conſuluit.
Athenienſium duplex ſa­
pientia, ducis ſcilicet atque Philoſophi, pa­
triam euertit.
Nam ne mirere, dixiſſe me
arietem eſſe ſtultum: quæ enim bifida ſunt
vngula, omnia ſunt ſimpliciora ſolipedis, vt
ſolipeda his qui digitos habent in pedibus.
Animalium enim differentia vna eſt pro­
pria, à pedum natura ſumpta: quædam enim
ſolipeda, quædam bifidas habent vngules,
quædam autem digitos.
Solipeda quædam
robuſta, ſed non laboris patientia, vt equi:
quædam patientia laboris, ſed non robuſta,
vt aſini: quædam tolerant laborem & ſunt
robuſta, vt cameli.
Aſini vt patientes eſſent
admodum laboris, ſtupidi facti ſunt.
Iidem
parcè admodum mergunt bibendo os, prop­
ter vmbram aurium quam prægrandem in

aqua videntes timent, ne aures madeſcant
aqua, & ne vmbra aurium oculos feriat.
Eſt
etiam animal hoc natura ſiccum, & ob id
aquæ non amicum.
Fert aſina pullum, an­
no, quòd aſinus 30. annis viuat, tametſi ob
labores rarò vitæ proprium curſum poſſit
implere.
Commune eſt illi cum equo, &
ceruo ac damæ, imò etiam camelo, carere

felle.
Sed tamen camelus indiſcretum ha­
bet.
Cauſa eſt, vt carnem habeant ſicciorem,
laboriſque magis patientem.
Sed equi ge­
neroſiores ſunt aſinis, minus tamen ſicci, &
ob id minus laborem tolerant.
Hi quos bar­
baros vocant, ſuntque perniciſſimi educa­
tione, in Africa fiunt.
Nam emittunt equas,
quæ timore ferarum agreſtes factæ quoti­
die ſe exercent.
Inde pullos ereptos lacte ca­
melarum alunt: vbi adoleuerint palea & ſti­
pula: ita cibo, aëreque, exercitatione fiunt
velociſſimi.
Fieret & in noſtris regionibus,
ſed poſt aliquot generationes.
Ceruarum
quoque lacte nutriti multum proficerent,
nanque nutrimento animæ nedum corpo­
ra mutantur.
Animal hoc ſenſum habet &

gloriæ, & officiorum.
In Hibernia inſula
referunt, equos adeò eſſe moribus bonis ac
dociles, vt ita ſe accommodent, qua me­
lius ſeſſorem parte excipere poſſint.
Indi­
cium prudentiæ equorum eſt dilectio maxi­
ma ſobolis: nullum enim animal adeò fi­

lios ſuos diligit, vt pullum ſuum equa.
In­
certa meta vitæ illorum, ob labores: qui­
dam enim ad nos etiam 50. peruenerunt,
rarò tamen 30. annum excedunt.
Fœminæ
diutiùs viuunt.
Vixiſſe equam ad annos
ſexaginta quinque prodidit Ariſtoteles.
Miſ­
centur hæc duo animalium genera naturæ
ſimilitudinem quaſi commodum humanum

curante opifice: fiuntque muli patientia aſi­
norum, robore autem equorum.
Aſini agre­
ſtes onagri vocati frequentiores ſunt equis
agreſtibus, quorum carnes in cibis com­
mendantur: nam & domeſticorum aſino­
rum caro, modò iuuenes ſint, proxima vi­
tulinæ eſt, non vt equorum viſcida & abo­
minabilis.
Impropriè ædepol vocant aſinos
agreſtes animalia cornibus prælongis ar­
mata & iuba, alioquin deformia, biſontes
aliàs dicti.
Igitur genere quidem plura
eſſe non poterant tribus, ſpecie nihil pro­
hibet: nam & mulos eſſe ſui generis in
Phœnicia fœcundos tradit Ariſtoteles: in
his tamen plus minuſve, vel alacritatis, & ro­
boris agilatiſque, vel patientiæ ad labores
ſuſtinendos.
Sed camelus omnium eſt præ­
ſtantiſſimus.
Africus vnicam habet gib­
bam ſeu tuber, Bactrianus duas, vtraque
enim ſpecies mihi nota eſt.
Africi etiam
aſinis colore fermè ſimiles, Bactriani fer­
rugineo.
Non ſolipedes ſunt propriè came­
li, ſed quaſi biſulci: nec exquiſitè biſulci,
ſed quinum digitorum pes quandam leuem
effigiem exprimit, parte etiam veſtigij
carnoſus, ob id per ſaxa iter habentibus
inutilis.
Cæterùm, quod mirum eſt, cùm
cornua non habeat, ſolus caret anteriori­
bus dentibus ſuperioris mandibulæ, vt
ceruus atque bos.
Ruminat quoque illorum
more, quod neceſſe eſt: nam animalia non
ob id ruminant, quia cornua habeant, ſed
ſed quia dentibus carent anterioribus ſupe­
rioribus, quibus etiam camelus caret.
Vri­
nam ex auerſo reddit, nam genitale retro
habet.
Equos naturali odio perſequitur, &
grandis eſt altitudine fermè elephanti, ſed
ob colli! longitudinem: vnde aui nomen
etiam inditum ſtruthiocameli.
Corpore ta­
men toto camelus equo exilior eſt, capite
paruo, oculis magnis, prominentibuſque.
Roſtrum, vt ita dicam, quale bobus.
Differunt tamen non parum inter ſe, & prę­
ſertim magnitudine, adeò vt iuxta hanc ra­
tionem tria genera numerentur.
Hugium
maximi dicuntur vnica gibba, minimi Ra­
guahil, qui centum milla paſſuum in ſingu­
los dies peragunt, ſunt enim leuiſſimi, ap­
tioreſque ad itinera quàm ad onera.
Cur­
runt etiam celeriùs cameli equis Niſſanis,
propter crurum longitudinem diſtantiam­
que.
Medium genus Becheti vocantur, du­
plici gibba.
Sed omnium optimi Africi: hi
enim ex Bactrianis Bibunt ſingulis quin­
que diebus: & ſi antea, læduntur: tolerant
tamen ſitim ad dies vſque quindecim, tum

ex vſu, tum quia animal ſit ſiccum, tum
quòd natura rectè cauerit vt animal quod
in deſertis vitam ageret, frequenti potu
minimè indigeret, vbi potus copia rarò eſt.
Similiter & inediæ patientiſſimus eſt. Vbi
verò contigerit ipſum extenuari, primùm
quidem gibba, ob onus & ſolem, dorſoque
extenuatur, pòſt ventre, quòd ea pars mol­
lior ſit, & plurimo calore abundet: demum
cruribus ipſis, tuncque iam laborat.
Caro
illius ſuauiſſima eſt, lac verò ſuauiſſimum
& ſaluberrimum.
Sed bibitur vt vinum, pa­
ri aquæ pondere, vel etiam duplo miſtum.
Saltat hoc animal ad tibiam, videturque
muſica gaudere: verùm ars & vſus eſt po­
tius quàm harmoniæ ſenſus.
Attamen can­
tu feſſus ſpontè ad iter peragendum exci­
tatur.
Iuuenculus autem collocatur in paui­
mento calido, homine pulſante tibiam ci­
tharámve, camelus ob calorem pedes eleuat:
ita ſingulis diebus huic rei operam dat.
Mo­
dus congruit pedum eleuationi.
Vbi annus
hac forma exactus fuerit, pedes eleuat ad
rhythmum, quanquam frigente ſolo: ita
camelus ſaltare diſcit.
Sed quid mirum de

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index