Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
Noua argu­
menta
eiuſdeiuſdem
Authoris
pro leuitate
poſitiua.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LXXIX.
Lignum in aqua aſcendens ſaltu ſupra eius libellam exilit
ob impetum acquiſitum in præcedenti motu, licèt per
extruſionem fiat.
PRo reſponſione ponamus cylindrum ligneum in
fundo aquæ.
Dico quòd ſi id moueatur ſursùm
ab intrinſeca vilenitatis, vel ab extruſione medij flui­
di aquei, neceſſariò velocitas eius dum aſcendit con­
tinentèr
augebitur, quia dum ſursùm aſcendit in quo­
libet temporis inſtanti, eadem virtus motiua, aut le­
uitatis, aut externi impulſus, quæ ſemper eadem, &
eiuſdem energiæ eſt, pariterque extruſio à medio
fluido paritèr efficitur ab eadem virtute impulſiua,
quæ eſt differentia, vel exceſſus ponderis aquæ ſu­
pra pondus ligni aſcendentis, cùmque gradus velo­
citatum à ligno acquiſiti ob impulſiones ei illatas non
ſubitò extinguantur, ſed perſeuerent, vt dictum eſt,
igitur ſubſequentes impulſiones imprimuntur ei mo­

bili non inerti, ſed iam agitati à præcedentibus im­
preſſis velocitatibus, & proindè ſucceſſiuo incre­
mento augebitur gradus impetus eiuſdem ligni aſcen­
dentis
.
Igitur mirum non eſt, cylindrum ligneum̨,
quando iam acquiſiuit inſignem gradum impetus à
continuato impulſu, & preſſione aquæ circumfuſæ,
ſiuè ab interna eius leuitate poſitiua, mirum, inquam,
non eſt ſi ab aqua proſiliat, & ſursùm extra aquæ ſu­
perficiem propellatur: non igitur ſignum neceſſarium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index