Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1ad ingenitam minoris raritatis menſuram̨
ſeſe reſtituentis.
Ne quod autem ſupereſſe
de veritate dubium poſſit, ipſe ſe aër prodi­
dit, vbi refixum ab antliâ vas optimè clau­
ſum immerſum fuit collo tenus in aquam
puriſsimam, & conuolutâ denuo claue ver­
ſatili reſeratum; magno ſiquidem impetu
atque tumultu, ebullientis aquæ inſtar, vel
potiùs fontis copioſiſſimi, irrumpebat aqua
in vas per collum (non tamen ſinè bullis at­
què copiosâ ſpumâ) illudque paulatim ad
ſummum vſque repleuit.
Nunquam tamen
id aſſequi potuerunt, vt omnem prorſus aë­
rem excluſum viderent; nam cum in expe­
rimentum adhibitum primùm fuiſſet vas
27 menſurarum capax, non ſuxit aquæ men­
ſuras niſi 26 3/4: cumque iterum minori vaſe
20 circiter menſurarum capace idem tentaſ­
ſent, adeò repletum fuit, vt vix ſpatium,
quod auellana nux repleret, remanſerit aquâ
vacuum, quod ſpatium aër replebat in ſphæ­
rulam conglobatus, qui & ad aquæ motum
hùc illùc manifeſtè diſcurrebat.
Et quamuis
hinc ſpes facta eſſet, adhibito minore Reci­
piente, omnem prorsus aërem extrahendi,
rem tamen eò deducere nunquam potue­
runt.
LXXVII
Experimen­
tum probat
non dari Va
cuum.
Merſ. Nullus dubitabam, quin contin­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index