Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
QVÆSTIO NONA
De Trochleis, & Scytalis.
250
Cvr ea, quæ per maiores circulos tollantur, & trahuntur facilius, & ci­
tius mouentur?
veluti per maiores trochleas, quàm per minores, & ſcy­
talas ſimiliter?
An quanto maior fuerit illa, quæ à centro eſt, in æquali
temporis ſpatio maius ſpatium conficit?
quamobrem æqualì inexiſtente
onere, idem faciet, ſicuti diximus maiores libras minoribus exactiores eſſe; ſpar­
tum enim in illis centrum eſt: partes verò libræ vtrinque à ſparto ſunt veluti lineæ
ex centro) Cum textus huius quæſtionis fatis clarus ſit, præſertim ſi prius
legantur, quæ dicta ſunt de libra in prima quæſt.
& quæ de rota, & trochlea
in proxima præcedenti, à paraphraſi ipſius ſuperſedebo.
Illud tamen, quod
magis neceſſarium eſt, non omittam, vt ſcilicet difficultatibus quibuſdam
occurram.
Et primo, quod Ariſt. ait, ea quæ per maiores circulos veluti
trochleas, ſeu rotulas trahuntur, facilius trahi, quàm ea, quæ per minores,
non videtur ex omni parte verom.
nam ſicuti in præcedenti quæſtione oſten­
ſum eſt ex Guido Vbaldo, trochlea ſimplex, ſiue rotula illa ſtriata, cui funis
ſupernè inditur, vt in ſuperiori figura; nullas addit vires potentiæ, quia re­
ducitur ad vectem, cuius fultura ſit in medio ipſius.
ſiue igitur rotula illa
magna fuerit, ſiue parua, ſemper in talem vectem reſoluetur, & propterea,
vt etiam experientia conſtat eodem labore aquam hauriunt, ſiue rotula illa
magna fuerit, ſine parua.
nec minus vera videtur reſponſio, cum ait (An quia
quanto maior fuerit illa, quæ à centro eſt, in æquali tempore maius mouetur ſpatium)
quæ quidem vera ſunt, ſi intelligantur hoc modo, nimirum, quod quando
plures circuli concentrici, atque inuicem connexi fuerint, ita vt vnus ſine alijs
moueri nequeat, tunc quanto maior fuerit diameter, & conſequenter cir­
cunferentia, tanto velocius mouebitur.
ſi autem intelligantur de duobus
circulis ab inuicem ſeparatis, quorum vnus abſque altero moueri poteſt, vt ſie
quando vtimur modo rotula magna, modo parua ad aquam hauriendam
non videntur vera, in quo ſenſu manifeſtè loquitur Ariſt.
Quapropter vt ſin­
cerè loquar, nunc neſcio, qua ratione Ariſt ab errore excuſare valeam, alijs
fortè occurret.
Secundo loco videndum quid ſint ſcyntalæ. Vt autem conſtat ex ſequenti
quæſtione 11. ſcyntala erat inſtrumentum quoddam vectorium, quod ro­
tas, ſicut currus, aliter tamen factas, habebat, porrò σκυταλὴ, ideſt ſcytala
inter alia ſignificat baculum, ſiue lignum oblongum, ac teres, qualia ea ſunt,
quibus vtimur in ſucculis, vulgò Naſpe; & in axe in peritrochio, vt videre
eſt apud Guidum Vbaldum.
hinc factum eſt, vt apud Lacædemonios ſcytala
ſignificaret quoddam genus epiſtolæ, quam ſcytalem laconicam dicebant,
quia in charta inſtar zonæ oblonga, & circa ſcytalam, hoc eſt circa bacillum
quendam ſpiratim circumuoluta exarabatur; ita vt verſus ſcripturæ ſecun­
dum ſurculi longitudinem ducerentur, ex quo fiebat, vt per iuncturas mem­
branæ, literæ, ac verba procederent, membranam hanc ex ſcytala reuolu­
tam, & aliter complicatam Imperatori mittebant, reſolutio autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index