Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1pellabimus / proxima ueniunt cenacula: ſubinde habentur
quæ ſingulorum ſunt cubicula.
Poſtrema exiſtant concla
uia: reliqua ipſis ex rebus noteſcunt.
Itaque ſinus pars erit
primaria, in quam cætera omnia minora membra ueluti in
publicum ædis forum confluant: ex qua ue non aditus mo
do commodiſſimus / uerum et luminum etiam commodita
tes aptiſſime importentur: hinc apparet ſinum quemque ſibi
optare amplum ſpatium / apertum / dignun / promptum.
Sed
ſinu alii contenti uno ſunt: alii plures producere proſecuti
ſunt: hoſque aut quoque undique altis parietibus aut partim
præ altis / partim humilioribus parietibus concluſere.
Et uo
luere alibi opertos eſſe tecto: alibi ſub diuo: alibi partim oper
tos / partim nudos: alibi uno latere / alibi pluribus: alibi omni
bus
lateribus porticum adiunxere: alibi in ſolo coæquan
dos: alibi ſub teſtudinato poſuere pauimento.
Circa hæc ni
hil plus dico / niſi ut regionum et tempeſtatum et uſus et omnibus
commoditatis ratio adhibeatur: ita ut frigenti regione acer
bitas boreæ et aeris ſolique horror: æſtuoſa autem ſub pla
ga moleſti ſoles excludantur: coeli ſpiritus gratiſſimus ad
mittatur: et lucis iucundiſſimæ quantum par ſit copia omni
ex parte influat: prouidebiturque ne quid abuligine ſoli no
xium inſudans officiat: ne quid ue ex ſuperioribus deuolu
ti nimbi obliment.
Patebitque in medium ſinum aditus et
ueſtibulum honeſtiſſimus minime arctus: minime arduus:
minime obſcurus: aderitque primario obtutu religioni di
catum ſacrarium cum ara propalam: quo loci ingreſſus ho
ſpes religionem ineat amicitiæ et domum: p. f. repetens pa
cem a ſuperis et ſuorum tranquillitatem poſcat: iſtoc ſalu
tantes amplexabitur: ſiqua erunt arbitria de conſilio penſi
tabit amicorum et huiuſmodi.
Cum his conuenient ſpecu
laria feneſtrarum: meniani porticus: quibus una ſpectandi
cum uoluptate et ſoles et auras prout tempora poſtulabunt
hauriant.
Hibernis inquit Martialis obiecta noctis ſpecu
laria ſoles Admittunt puros / et ſine fece diem.
Et porticum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index