Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001380">
                <pb xlink:href="079/01/214.jpg" pagenum="165"/>
              Difficile est: sed quid possit, fiatque per omne
                <lb/>
              In variis mundis varia ratione creatis,
                <lb/>
              Id doceo; plurisque sequor disponere causas
                <lb/>
              Motibus astrorum; quae possint esse per omne.</s>
              <s id="s.001381">
                <lb/>
              E quibus una tamen sit & haec quoque causa necesse est,
                <lb/>
              Quae vegeat motum signis; sed quae sit earum,
                <lb/>
              Praecipere, hautquaquam est pedetemtim progredientis.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001382">Terraque ut in media mundi regione quiescat,
                <lb/>
              Evanescere paullatim, & decrescere pondus
                <lb/>
              Convenit; atque aliam naturam supter habere
                <lb/>
              Ex ineunte aevo coniunctam, atque uniter aptam
                <lb/>
              Partibus aeriis mundi quibus insita vivit.</s>
              <s id="s.001383">
                <lb/>
              Propterea non est oneri; neque deprimit auras;
                <lb/>
              Ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra;
                <lb/>
              Nec caput est oneri collo, nec denique totum
                <lb/>
              Corporis in pedibus pondus sentimus inesse.</s>
              <s id="s.001384">
                <lb/>
              At quaecumque foris veniunt, inpostaque nobis
                <lb/>
              Pondera sunt, laedunt, permulto saepe minora:
                <lb/>
              Usque adeo magni refert, quid quae adiaceat res.</s>
              <s id="s.001385">
                <lb/>
              Sic igitur tellus non est aliena repente
                <lb/>
              Adlata, atque auris aliunde obiecta alienis;
                <lb/>
              Sed pariter prima concepta ab origine mundi:
                <lb/>
              Certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.</s>
              <s id="s.001386">
                <lb/>
              Praeterea grandi tonitru concussa repente
                <lb/>
              Terra supra quae se sunt, concutit omnia motu:
                <lb/>
              Quod facere haud ulla posset ratione, nisi esset
                <lb/>
              Partibus aeriis mundi, caeloque revincta.</s>
              <s id="s.001387">
                <lb/>
              Nam communibus inter se radicibus haerent
                <lb/>
              Ex ineunte aevo coniuncta, atque uniter apta.</s>
              <s id="s.001388">
                <lb/>
              Nonne vides etiam, quam magno pondere nobis
                <lb/>
              Sustineat corpus tenuissima vis animai,
                <lb/>
              Propterea quia tam coniuncta, atque uniter apta est ? </s>
              <s id="s.001389">
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>