Clavius, Christoph, Geometria practica
page |< < (142) of 450 > >|
172142GEOMETR. PRACT.
PROBLEMA XXXVI.
1. Constrvatvr inſtrumentum hoc modo. Accipiatur baculus rectus
A B, paulò minor, quàm menſoris ſtatura, diuidaturque in 5.
partes, vel etiam
plures, paucioreſue æquales, &
in prima eius parte C, velin alia quacunque, in-
figatur alius baculus C D, ad rectos angulos, in
104[Figure 104] quo ſumantur ordine quotcun que palmi, aut pe-
des.
In extremitate quo que baculi A B, infigatur
alius baculus B E, ad angulos rectos:
conſtru-
ctumque erit inſtrumentum, quo varias magnitu-
dines licebit metiri, vt patebit:
Sit enim primum
metienda diſtantia B F, cuius terminum F, menſor
in altero termino B, exiſtens videre poſsit ex A, etiamſi in medio ſint valles, &

alia impedimenta.
Conſtituatur inſtrumentum in tali ſitu, vt A B, ſit ad Hori-
zontem perpendicularis, &
B E, eidem æquidiſtans. Inſpecto extremo F, ex A,
notetur ſumma cura ac diligentia punctum D, in baculo C D, per quod radius
viſualis tranſit.
Nam cum triangula A C D, A B F, ſint ſimilia; ſi 11coroll. 4.
ſexti.
22
Vt A C, # Ad A B, # Ita C D, # ad B F,
334. ſexti. inuenta erit diſtantia B F, in partibus C D.
Itaque ſi A C, eſt quinta pars, verbi
gratia, baculi A B, erit quoque C D, quinta pars diſtantiæ B F.
Et quia in noſtro
exemplo C D, continet 2.
pedes, ſi eos multiplicemus per 5. producentur 10.
pedes pro diſtantia B F.
2. Cvrandvm autem erit diligenter, vt quando radius viſualis non tran-
ſit per aliquem pedem integrum baculi C D, inueſtigetur, quot decimæ, vel
centeſimæ vnius pedis in particula abſciſſa contineantur, per ea, quæ lib.
1. cap.
2. Num. 14. ſcripſimus, quod fiet, ſi in regula C D, decem pedes comprehen-
dantur.
Idemque de quacunque alia menſura intelligendum eſt, ſi ea in C D,
loco pedum ſignietur.
3. Vervm hoc eadem facilitate præſtitimus ope quadrati, tum penduli,
tum ſtabilis.
DISTANTIAM inter duo montium aut turrium cacumina, ope
prædicti inſtrumenti coniicere.
PROBLEMA XXXVII.
1. Sint duo cacumina montium F, G. Po-
105[Figure 105] ſito puncto B, prædicti inſtrumenti in cacumi-
ne F, minoris montis, deprimatur baculus A B,
donec baculus B E, recta in cacumen G, ten-
dat, quod per duos clauiculos in B, E, infixos,
facile fiet, vt Num.
2. problem. 31. diximus. Ma-
nente in hoc ſitu inſtrumento, inſpiciatur ca-
cumen G, ex A, obſeruetur que punctum D, interſectionis radij A G, cum bacu-
44coroll. 4.
ſexti.
lo C D.
Nam cumæquiangula ſint triangula A C D, A B G, ſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index