Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (135) of 525 > >|
172135Ioan. de Sacro Boſco. di ſunt corpora cæleſtia, & elementa, factum eſſe rotundum, ita ut rotundius
nil excogitari poſſit:
Similitudine tamen quadam propter multas proprietates
cælo, elementisq́ue, cum corporibus regularibus communes, huiuſmodi illis
figuras attribuit, ut facilius explicaret, &
eorum naturam, & mutuam ex uno
in alterum traſmutationem:
Maxime uero, quoniam ſicut impoſſibile eſt pror
ſus dari plura corpora regularia, præter illa quinque enumerata, ut clariſſime
à nobis demonſtratum eſt ad finem lib.
13. Eucl. ita quoque quinque tantum-
modo corpora illa ſimplicia in toto Vniuerſo reperiuntur, ut ex lib.
1. de cælo
conſtat.
Quocirca Plato ſolum uultin Tymæo, quinque corpora ſimplicia
mundum uniuerſum componentia proportione quadam reſpondere quinque
illis corporibus regularibus.
TERRAM ESSE CENTRVM MVNDI.
QVod autem terra ſit in medio Firmamenti ſita, ſic patet. Exi
11Terram in
centro mũ-
di eſſe ſitã.
ſtentibus in ſuperficie terræ, ſtellæ apparent eiuſdem quantita-
tis, ſiue ſint in medio cæli, ſiue iuxta ortum ſiue iuxta occa-
ſum:
& hoc ideo, quia æqualiter terra diſtat ab eis.
COMMENTARIVS.
Avctor hoc loco demonſtrat quartam concluſionem, nimrum, Ter-
ram eſſe centrum mundi:
Intellige terram ſimul cum aqua. Quamuis enim au
@tor de terra ſolum hic loquatur expreſſe, rationes tamen eædem uim habent
in toto aggregato ex terra &
aqua. Quoniã uero centrũ alicuius ſphæræ duas
debet habere conditiones, unam quidẽ, ut ſit in medio illius æqualiter ab om-
nibus extremitatibus remotum, alteram uero, ut ſit punctum, &
omnino inſen
ſibile reſpectu illius, cuius centrum dicitur.
Idcirco utramq. conditionem ter-
ræ ineſſe reſpectu cæli auctor oſtendit hoc loco.
Quòd enim terra ſit in medio
cæli, ſeu totius mundi, duabus ſuadet rationibus, quarum prima eſt.
Exiſtenti-
bus nobis in ſuperficie terræ, &
in quacunq. regione, apparent ſtellæ eiuſdem
ſemper magnitudinis tam in ortu, &
occaſu, quam in medio cęli, ſecluſis omni
bus uaporibus, nebulis, &
exhalationibus, quæ uiſum noſtrum poſſent impedi-
re.
Igitur ęqualiter diſtamus ab omnibus cæli partibus, ac propterea terra, in
qua ſumus, erit in medio mundi, ſeu, quod idem eſt, in centro mundi.
Antece-
dens experimento eſt comprobatum, conſecutio uero facile probari poteſt.
Si enim non diſtaremus æqualiter à cælo, ſed ex una parte propius ad id acce-
deremus, quàm ex alia, cum ea, quę propinquiora ſunt, maiora uideantur, appa
rerent nobis ſtellæ maioris quantitatis in parte terræ propinquiori exiſtenti-
bus, quàm in remotiori, quod eſt contra experientiam.
Svmpta eſt hæc ratio ex Alphragano Differt. 4. quę non concludit, ſi præ
ciſe, &
Geometrice loquamur, hominem in eodem loco æqualiter diſtare ab
omnibus cæli partibus.
Hoc enim falſum efſe ſupra diximus, cum cælum a no-
bis ex parte Horizontis plus diſtet, ob ſemidiametrũ terræ interpoſitã:
ſed ſo-
lum colligit nos æquidiſtare a quacunq;
parte cæli, ſm iudicium ſenſus. Tam
paruus enim exceſſus, ut ẽt ſupra dictum eſt, efficere non poteſt, ut ex parte Ho
rizontis minores appareant ſtellæ ſereno tempore, quàm in medio cæli.
Qua-
re recte poterũt dici ſtellæ, quòd ad ſenſum attinet, à quocũq loco teræ ęqua-
liter diſtare.
Optime tamẽ ratio probat, centrũ terræ ęqualiter à cęlo diſtare,
id eſt, eſſe idem, ꝙ centrum mundi.
Alias enim aliquæ partes ſuperficiei terræ
ſenſibiliter recederent a centro mundi, atq.
adeo ſenſibiliter quoq. in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index