Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (145) of 300 > >|
172145Liber Decimustertius.
Figura Martis. Cap. III.
QVemadmodum Terra, Luna, Sol, Mercurius, & Venus, ſphærica exiſtunt, idem de Marte conue-
niens eſt exiſtimare.
Illuminatio, & Vmbra Martis. Cap. IV.
SVperius oſtenſum eſt Lunam, & Venerem, inferius vero oſtendetur Iouem quoque, ex vna parte, à So-
le illuminari, ex altera verò vmbram proijcere.
quare probabile eſt Martem quoque ex vna parte collu-
ſtrari, ex altera vero vmbram emittere.
Porrò lux huius planetæ ignea, ac rubicunda eſt, vnde Græcè Pyrois
dicitur, quantitatem autem vmbræ indagamus eo modo quo in præcedentibus planetis.
nam diameter Solis
ad diametrum Marti eſt ſicuti 26.
ad 2 {1/12}. diſtantia vero eius à Sole maxima, colligitur ex prædictis, eſſe ſe-
mid.
terræ 2729. quare eadem demonſtratione, & figuratione, qua in vmbra terræ vſi ſumus, hunc accom-
modata, erit vmbra Martis maximè diſtantis à Sole, longa ſemid.
terræ 147. vnde licebit cognoſcere an poſ-
ſit eclypſ are quempiam planetarum, cum planetarum diſtantiæ à Sole, pariter ſint cognitæ.
quod ad ſenſum
in figura magna, &
vera apparebit. Mercurium, & Venerem nequit eclypſare quia ipſi ſunt Soli viciniores,
quam Mars, vmbra autem Martis proijcitur ad partes Solis auerſas.
Neque eclipſare Iouem poterit, quia
minima diſtantia Iouis à Sole eſt ferè 2046.
at vero apex vmbrę Martis non protenditur à Sole pluſquã 1775.
Magnitudo Stellæ Martis. Cap. V.
MEdio cris eius à terra remotio eſt ex Tychone 1745. ſemid. terræ. in qua remotione exhibet apparen-
tem diametrum quaſi 2′.
min. Quemadmodum igitur in alijs factum eſt, ſiue practicè per triangulum
Iſoſceles, cuius baſis ſubtedat angulum 2′.
min. ſiue alijs modis ſupra adhibitis, inueniemus proportionem
eius diametri ad diametrum terræ, eſſe ferè eandem, quæ eſt inter 25.
& 60. vnde, diameter Martis conti-
netur in diametro terræ bis cum duabus Quintis.
Hinc ſphærarum quoque proportio emerget, eritque vt 1.
ad 13. circiter. tredecies igitur Mars à tetra continetur. Porrò quoniam Luna quadragies, Mercurus vicies,
Venus ſex ies, Mars vero tredicies in terra continetur:
Terra vero a Sole centies, & quadragies: erit Mars
paulo plus quaum triplus ad Lunam, &
pluſquam duplus ad Mercurium, & paulo minus quam ſubduplus ad
Venerem:
ad Solem tandem vt 1. ad 1820.
Appendix de calculo Martis. Cap. VI.
DVos tantummodo motus Martis ad calculum redigemus: quorum primus erit medius eius motus in
long itudinem, ſeu motus centri epicycli in longitudinem, ſeu in conſenſequentia ſignorum;
qui mo-
tus nobis numeratur ſeu incipit ab æquinoctio veino:
pro quo damus ſequentem tabulam, quæ facilè ex ta-
bulis iam præmiſſis intelligi poteſt.
Alter motus, quem calculo ſubijciemus, eſt motus anomaliæ, ſiue aſtri ipſius in epicyclo, cuius numeratio
iucipit ab apogæo epicycli vt in alijs pro quo nulla indigemus tabula, eam enim ſupplet admirabilis huius
motus ad motum Solis connexio, &
dependentia, quam ſupra explicauimus. Ex calculo autem horum duo-
rum motuum habebimus ad datum tempus locum Aſtri Martialis in Zodiaco, qui eſt calculi finis.
100[Figure 100]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index