Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 334 > >|
1quin ea quae jam verſatur in O, pergendo per R ad Q,
detrudat hoc ſidus ſecundùm lineam rectam verſùs S:
atque ex naturâ gravitatis infrà a explicandâ, intellige­
tur iſtum motum ſideris N, alteriuſve cujuſvis corpo­
ris, verſùs centrum vorticis in quo verſatur, dici
ejus deſcenſum.
Sic, inquam, ipſum detrudit initio,
cum nondum intelligimus in eo eſſe alium motum;
ſed ſtatim etiam illud circumquaque ambiendo, ſecum
defert motu circulari ab N verſùs A cùmque hic mo­
tus circularis ei det vim recedendi à centro S,
tantùm ab ejus ſoliditate, ut vel multùm deſcendat
verſus S, nempe ſi perexigua ſit ejus ſoliditas; vel con­
trà, ſi magna ſit, ab S recedat.
5
5
10
45[Figure 45]

Per ſoliditatem hic intelligo quantitatem materiae
tertii elementi, ex quâ maculae hoc ſidus
componuntur, cum ejus mole & ſuperficie compara­
tam.
Quippe vis, quâ materia vorticis AEIO id defert
circulariter circa centrum S, aeſtimanda eſt à magnitu­
dine ſuperficiei, ſecundùm quam ipſi occurrit; quia quò
major eſt iſta ſuperficies, eo plus materiae in hoc agit.

Vis autem, quâ iſta materia verſùs idem centrum S
ipſum pellit, aeſtimanda eſt à magnitudine ſpatii quod
ab eo occupatur.
Quamvis enim omnis illa materia,
quae eſt in vortice AEIO, conetur recedere ab S, non
tamen omnis agit in ſidus N, ſed tantùm ea ejus pars,
quae reipſâ inde recedit, cùm hoc accedit; haecque eſt
aequalis ſpatio quod ab eo fuit occupatum.
Denique
vis quam idem ſidus N à proprio ſuo motu acquirit ad
perſeverandum in eodem illo motu, quam ipſius agita­
tionem voco non aeſtimanda eſt ab ejus ſuperficie,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index