Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 360 > >|
1AC, bifariam diuiſum in B, partem BC tranſcurri in
dimidio eius temporis, quo percurritur AB? Etenim, quæ­
ſo tuam fidem, an tua, an alterius fuerint, quæ ſunt iam
ſuperiùs verba recitata?
Suſceperas ipſe oſtendendum
in illa Galilei Aſſumptione Paralogiſmum, & præmi­
ſeras, non vno modo tantum, ſed pluribus intelligi poſſe,
quomodo velocitates ſint inter ſe, vt emenſa spatia; licet
eadem spatia, neque eodem, neque æquali tempore percur­
rantur: ac tum deligens modum vnum, qui præ cæte­
ris id præſtaret, atque idcircò Aſſumptionem Paralo­
giſmi conuinceret, iſthæc met ſubieciſti verba, Vt ſi
graue deſcendens per AB, tempus quodcumque inſumat, putà
quadrantem; ac deinde BC ipſi AB æquale dimidio qua­
drante percurrat; quis neget in C duplam haberi velocita­
tem eius, quæ fuit in B?
Et tamen idem graue totam AC,
& dimidium eius AB eodem tempore non percurreret.
Subinde autem quaſi re abſolutè cófecta proſequutus
es, Aſſumptio igitur Galilei falſa eſt, & totæ eius ratiocinatio
merus Paralogiſmus.
Quæſo ergo te, quid tibi affinxi?
Agnoſcis tua verba, an non? Propoſitionem, inquis, fal­
ſam, ac impoßibilem? Eſto verò, illam iam falſam, ac
impoſſibilem agnoſeas; at tunc ſaltem veram, atque
neceſſariam habuiſti, cùm illa ſola vſus fueris ad oſten­
dendum Paralogiſmum.
Nam ſi falſam quidem tunc
quoque, ac impoſſibilem habuiſti, quomodo probaſti
id, quod intendiſti?
Et, ſi ſenſiſti poſſe eam tibi, tan­
quam falſam, ac impoſſibilem negari, quanam proui­
dentia ipſam communiiſti?
An oſtenſurus Paralogiſ­
mum, voluiſti ſponte te exhibere paralogiſtam ridi­
culum, vt puta non alio principio, quam falſo, atque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index