Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 241 > >|
1 Difficile est: sed quid possit, fiatque per omne
In variis mundis varia ratione creatis,
Id doceo; plurisque sequor disponere causas
Motibus astrorum; quae possint esse per omne.

E quibus una tamen sit & haec quoque causa necesse est,
Quae vegeat motum signis; sed quae sit earum,
Praecipere, hautquaquam est pedetemtim progredientis.

Terraque ut in media mundi regione quiescat,
Evanescere paullatim, & decrescere pondus
Convenit; atque aliam naturam supter habere
Ex ineunte aevo coniunctam, atque uniter aptam
Partibus aeriis mundi quibus insita vivit.

Propterea non est oneri; neque deprimit auras;
Ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra;
Nec caput est oneri collo, nec denique totum
Corporis in pedibus pondus sentimus inesse.

At quaecumque foris veniunt, inpostaque nobis
Pondera sunt, laedunt, permulto saepe minora:
Usque adeo magni refert, quid quae adiaceat res.

Sic igitur tellus non est aliena repente
Adlata, atque auris aliunde obiecta alienis;
Sed pariter prima concepta ab origine mundi:
Certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.

Praeterea grandi tonitru concussa repente
Terra supra quae se sunt, concutit omnia motu:
Quod facere haud ulla posset ratione, nisi esset
Partibus aeriis mundi, caeloque revincta.

Nam communibus inter se radicibus haerent
Ex ineunte aevo coniuncta, atque uniter apta.

Nonne vides etiam, quam magno pondere nobis
Sustineat corpus tenuissima vis animai,
Propterea quia tam coniuncta, atque uniter apta est ?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index