Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1camelo, vt dixi animali ſolerti, quod diſ­
ciplina erudiatur, cum aſini ipſi ad tibiam
ſaltent?
& voce in aurem inſuſurrata con­
cidant ſupini ſpontè?
Clauſis etiam oculis,

inflantur quaſi venenum bibiſſent, nec mi­
nis nec verberibus adduci queunt, vt ſur­
gere velint.
Sed blanditiis, adulationibuſ­
que, ac ſpe vehendi formoſas mulieres pro­
poſita, ſubitò exurgunt alacres: vbi verò
audierint vehendas eſſe anus, demiſſis au­
ribus claudicant.
Interroganti etiam an for­
moſæ iuuenculæ illis placeant capite an­
nuunt.
Demum etiam formiſſimum in
cœtu circumſtantium deligunt.
Ita parum
videtur hic aſinu.
Ægyptius ab illo Lu­
cianico differre.
Sed tamen vera eſt hi­
ſtoria, quam Ioannes Leo Africanus nar­
rat, vidiſſe non ſemel in ſuburbio ciuita­
tis Chairi nomine, Bebelloch, in quo
circulatores fermè ſingulis diebus Veneris
( eſt autem hic feſtus Mahumetanis, vt Iu­
dæis ſabbathum, Chriſtianis Dominicus)
ac arte magnam ſtipem corradunt.
Nec
adeò res mira videri debet erudire aſinum,
nam pars ſenſibilis omnis vſus eſt capax.
Eſt autem aſinus & ipſe anima ſenſitiua
præditus.
Oſtendit hoc in cheli manus, quæ
tot diuerſis modis abſque vlla cogitatione
propter ſolum vſum mouetur.
Quomodo au­
tem ſenſim ad hoc perueniant, tum ex his
quæ de camelo nuper dicta ſunt, tum
quæ de cane inferiùs docebuntur, intellige­
re licet.
Conſtat autem tota hæc ars eru­
diendorum animalium in duobus, vſu &
actionum concurſu.
Itaque conſtat anima­
lia ſolipeda prudentiora eſſe biſulcis, atque
inter ſolipeda, biſulcaque camelum eſſe
præſtantiſſimum.
Vnde meritò quis dubita­
bit, quodnam perfectius animal dici de­
beat, canis an camelus.
Equidem ſi ad vitæ
longitudinem reſpicimus, camelus proxi­
mior eſt homini quàm canis: nam came­
lus centum quandoque annis viuit, canum
vita vigeſimo anno terminatur: vnde Ho­
merus rectè finxiſſe exiſtimatur canem
Vlyſſis extremo anno mori.
Verùm vt ca­
melus rarò ſexageſimum, ita canis rariùs
quartum decimum ſuperat annum.
Cameli
quoque muſica delectantur, canes minimè.
Sed canes capaciores ſunt diſciplinæ. Dixe­
rim igitur cameli humidum eſſe pinguius,
canis autem ſubſtantiam eſſe tenuiorem,
hiſque de cauſis alterum altero viciſſim ho­
mini propiorem eſſe.
Veruecum
candæ immen­
ſi
ponderis.
Verueces
cum quatuor
cornibus.
Aries cum
vno cornu in
medio ſrontis.
Neronis En­
comium.
Aſinus cur
ſtupidus.
Aſini cur
bibendo pa­
rùm mer­
gant os.
Equi.
Onagri.
Biſontes.
Camelus.
Extenuatio­
nis ratio.
Afinorum
mira diſci­
plina.
Sed adhuc dubitatio alia emergit: quo­
niam camelus videtur hominum cauſa, non
ſuiipſius, vel magis ſaltem factus, quod ta­

men falſum eſſe nemo dubitat, qui quæ à
nobis inferiùs ſcripta ſunt, legit: attamen ſic
prorſus eſſe videtur.
Nam quorſum in ter­
go gibba illa, niſi ad pondera ſuſtinenda?
quorſum quatuor genua, cùm equus & aſi­
nus duo tantùm habeant, & boues & cer­
ui?
nam cameli crura poſteriora anterius
flectuntur, ſinuanturque poſterius vt homi­
num crura, & anteriora equorum: quor­
ſumque tuber illud cui inſiſtit, dum in ge­
nua flectitur inferius poſitum?
niſi vt cùm
prælongis eſſet cruribus, poſſet flecti in ge­
nua, tandiuque manere donec onus excipe­
ret?
Itaque camelus & canis ob conuictus
facilitatem, ſi modò aliquod animal homi­
nis cauſa factum eſt, geniti videntur illius
cauſa.
Sed tamen ( vt dixi ) abſurdum eſt
talia credere: melius igitur eſt, vt exiſtime­
mus camalo gibbam eſſe factam, quòd cùm
animal eſſet vitam in ſolitudine ducens, lo­
cus is humore repletus ad ſitim famemque
ſuſtinendam plurimum conferret.
Indicio
eſt quòd etiam hominibus gibbus ex hu­
more crudo aduenire ſoleat: quodque, vt di­
ctum eſt, dum conficitur labore, inedia, ſiti­
que, ea primùm in parte extenuetur.
Cauſa
verò genuum & anterioris gibbi ſeu infe­
rioris fuit, quòd cum habiturus eſſet crura
gracilia longaque & longum iter agere co­
geretur, hoc animal in aridis atque incul­
tis locis viuens quærendi cibi potuſque
cauſa, quiete indiguit, quam ob crurum
longitudinem ſternendo vt aſini equique
tutò aſſequi non poterat: ob id igitur in
genua & tuber inferius recumbens quieſ­
cit.
Talis eſt huic animali ſitus, qualis ho­
mini cum ſedet.
Non igitur hominis gratia
hæc facta ſunt, ſed cameli: nimis enim
oportuit naturam eſſe ſollicitam, ſi ob tam
breue tempus ſuſcipiendi oneris, tot tanta­
que in hoc animali molita fuiſſet, cùm
etiam homo ipſe prudentia, ſcabellis, ſca­
lis, aliiſque modis altitudinis incommodo
ſatisfacere potuiſſet.
Formæ igitur animali­
bus propriæ, proprij etiam commodi cauſa
ſunt.
Verùm dicet quiſpiam: Cur omnia
hæc animalia præſtantiſſima formam ha­
bent longè ab aliis diſſimilem?
vt, homo,
elephas, camelus, crocodilus, & delphin
inter piſces.
Conſtat enim abſque dubio hæc
eſſe animalium nobiliſſima, ſi modò homo
animal mereatur appellari.
Cauſa huius tri­
plex eſt: prima quidem, quòd oporteret ani­
malia hæc eſſe longæua, ſi deberent eſſe per­
fecta: quare humido pingui multumque

permixto prædita.
Non igitur vires aſſequi
ex temperamento poterant, indigebant au­
tem viribus, quamobrem forma exquiſita
opus fuit.
Secunda cauſa eſt, quia extre­
mum plus à medio diſtat, quàm media in­
ter ſe: duplum enim medij, aut maius du­
plo eſt extremum: perfectiſſimum autem
extremum eſt, ob id plurimùm ab aliis di­
ſtat, atque obid peculiarem formam habe­
re videtur.
Tertia, quoniam perfectiſſima
animalia multorum generum colligunt vti­
litates, ob id quaſi in medio illorum conſti­
tuta videntur, quamobrem & formam ſibi
propriam, Nam camelus medius videtur in­
ter biſulca, ſolipedaque, abſque cornibus
etiam cornutis ſimillimus: gibbam præter
id propriam habet.
Homo inter bipeda
quadrupedaque, glaber tamen eſt, atque
hoc ei proprium non ab alio animali ſum­
ptum, niſi ſerpentes, aut piſces adducas, à
quorum natura vel plurimum abeſt, vel om­
nium naturam induit, vtpote omnium etiam
particeps.
Crocodilus medius inter piſces &
quadrupeda lacertaſque.
Proprium habet vt
maxillam ſuperiorem moueat, inferiorem
habeat firmam.
Elephas medius inter cor­
nua animalia, carentiaque cornibus, digitos
habentia in pedibus, & ſolipeda, propriam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index