Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
121
121 (121)
122
122 (122)
123
123 (123)
124
124 (124)
125
125 (125)
126
126 (126)
127
127 (127)
128
128 (128)
129
129 (129)
130
130 (130)
< >
page |< < (173) of 197 > >|
173173*DE* T*ROCHLEOSTATICA*.
Similiter cum tribus orbiculis fanis ductorius obvolvetur, ſingulis partibus
cedet ponderis B pars quarta, ideoq́ue F manus feret partem quartam pon-
231[Figure 231] deris B.
Vnde ſimili proceſſu generale axioma ponderum pluribus etiam
trochleis tractorum inſtitui &
efformari poteſt.
Advertendum autem rariſſimè F hoc modo ſurſum duci, quod nos in tribus
expoſitis diagrammatis clarioris demonſtrationis gratia fecimus, ſed plerumq;
additur inſuper orbiculus unus, ut per ejus ambitum ductus funis deorſum tra-
hatur, ut quarto hoc diagrammate ſpectandum exhibemus.
notandum tamen
quartum iſtum adventitium orbiculum manui nullam ponderis allevationem
mutationem vé in ducere;
quia pondus B è quatuor tantùm funibus, perinde
atque in tertiâ diagraphâ ſuſtinetur;
nam noviſſimus iſte funis qui quintus vi-
deri poſſet, ipſe unus idemq́ue eſt cum quarto.
Ex quo intelligitur etiamſi fu-
nis ductorius per centum iſtiuſmodi trochleas traducatur, trahentem planè ni-
hil juvari.
Verumenimverò ſi hujus mechanicam veritatem deſideres, in F loco ma-
nus, quartâ hâc figurâ ſubſtituito pondus æquale quartæ parti ponderis attol-
lendi, &
hæc (ſi opus rite inſtitutum ſit) inter ſe ſitu erunt æquilibria. pondus
autem tollendum, ut accuratè definiatur, notato id hic conſtitui à dato ponde-
re B, trochleâ imâ A, atque inſuper a gravitate funis.
atqui ut funis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index