Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
1 Denique iam saltu pernici tollere corpus
Quid potis est, nisi vis animae, quae membra gubernat ?

Iamne vides, quantum tenuis natura valere
Possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aer
Coniunctus terris, & nobis est animi vis ?

Nec nimio solis maior rota, nec minor ardor
Esse potest, nostris quam sensibus esse videtur:
Nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
Adicere, & calidum membris adflare vaporem,
Illa ipsa intervalla nihil de corpore libant
Flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.

Proinde, calor quoniam solis, lumenque profusum
Perveniunt nostros ad sensus, & loca tinguunt;
Forma quoque hinc solis debet sublime videri,
Nihil adeo ut possis plus, aut minus addere vere,
Lunaque, sive notho fertur loca lumine lustrans
Sive suam proprio iactat de corpore lucem,
Quidquid id est, nihilo fertur maiore figura,
Quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur,
Nam prius omnia, quae longe semota tuemur
Aera per multum, specie confusa videntur,
Quam minimum filum.
quapropter luna necesse est,
Quandoquidem claram speciem, certamque figuram
Praebet, ut est oris extremis cumque notata
Quanta haec quaque, fuat, tanta hinc nobis videatur in alto.

Postremo quoscumque vides hine aetheris ignes;
(Quandoquidem, quoscumque in terris cernimus ignes,
Dum tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum,
Perparvom quiddam interdum mutare videtur
Alteram utram in partem filum, quo longius absint, )
Scire licet, perquam pauxillo posse minores
Esse, vel exigua maioris parte, brevique.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index