Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1modo non aſſurgit Cylindro ſolido immerſo; ſed quaſi foſſula circa illius
ſuperficiem acta ſubſidit, & circa foſſulam Mercurij ſuperficies attollitur,
idque ad ſenſum & evidentiam.
Auguſtin. Non video, ne quid diſſimulem, quomodo hæc ex præmiſſis
conſequi poſſint; ac proinde non mirum ſi ex iis à me non deducta.
Antim. Conſequuntur tamen; nempe cùm Mercurius vitro non adhæ­
reat, vt perſpicuum eſt, in tantum enim corpus humidum aliorum corpo­
rum ſuperficiei adhæret, in quantum in cavitates, ſtrias & pororum oſtiola
ſubit; certè Mercurius præ craſſitudine in eas anguſtias ſeſe minimè inge­
rit; vnde aëri locus vitrum inter & Mercurium relinquitur; nec enim va­
64[Figure 64]
cuum datur.
Sit ſuperficies Mercurij AB, in quam
immergatur Cylindrus vitreus EC, ſubſidet Mercurius
in foſſulam GH, quæ optimè concipitur, ſi tota hæc
Figura circa Cylindri EC axem volvi ſupponatur;
cùm enim non adhæreat Mercurius lateri ED, aër
compreſſus quaſi cuneatim penetrat vſque ad G, & fa­
cilè à latere ED Mercurium removet; hinc tantulum
attolli Mercurium neceſſe eſt; hinc circa ſuperficiem Cylindri EC foſſula,
& circa foſſulam modicus tumor; vt enim cuneus dum ſubit vnum ab alio
removet, ita premens aër ad inſtar cunei interceptus inter ſuperficiem Cy­
lindri & Mercurium, hunc ab illa tantulum removet; atque ita, vt vides,
quartum experimentum ad commune noſtrum principium reducitur.
Auguſtin. Iam verò ſecundum, eodem modo, te duce explicabo, nempe
aër etiam ſeſe inſinuat ad inſtar cunei inter ſuperficiem cavam canalis &
Mercurium contentum, vnde illum à dicta ſuperficie removet, idque in orbem,
ac proinde circa medium, vel centrum tantulum attollitur, atque intumeſcit;
ſed quid de primo?
vix enim video, quonam pacto ad idem principium re­
duci queat; idem de tertio dictum ſit; ſuggere quæſo mihi, quid ſentias.
Antim. Per admotum canaliculum Mercurius non aſſurgit; tum quia
cùm longè craſſior ſit reliquo humore in anguſtias difficiliùs intruditur;
vnde per telam, ſeu pannum non colatur, vt aqua; quia per exigua coli fo­
ramina difficilè trajicitur; tum quia prædicta foſſula exterior circa canali­
culi immerſi ſuperficiem convexam excavata vim preſſionis diſtrahit à ſu­
perficie Mercurij, quæ baſi canaliculi adhæret, eam que in contrariam par­
tem traducit; vnde non mirum, ſi vi preſſionis Mercurius per canaliculum
non aſſurgat.
Sed potiùs ex vtroque capite Mercurius intra canaliculum
ſubſidat infra ſuperficiem exteriorem, cùm & vitrum ſuo appulſu, & vis
preſſionis, quæ per canaliculum exeritur, ſupra aliam prævalens, ob ratio­
nem expoſitam, Mercurium deprimant.
Inde quoque ratio ducitur tertij
experimenti; nempe roſtrum calami propter craſſitudinem Mercurij in
eum non ſubit, ſed potiùs Mercurius roſtro cedens in foſſam ſubſidit; cùm
difficiliùs quàm aqua dividatur; vnde mutatur preſſionis ratio, ac proinde
per roſtrum admotum non aſſurgit, vt aqua.
Chryſocom. Quid ſi in vaſe compoſito iuxta formam præſcriptam &
delineatam in Figura ſequente.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index