Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
ut noscas splendore novo res semper egere
et primum iactum fulgoris quemque perire
nec ratione alia res posse in sole videri,
perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.

quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
lumina, pendentes lychini claraeque coruscis
fulguribus pingues multa caligine taedae
consimili properant ratione, ardore ministro,
suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
exitium celeri celatur origine flammae.

sic igitur solem lunam stellasque putandumst
ex alio atque alio lucem iactare subortu
et primum quicquid flammarum perdere semper;
inviolabilia haec ne credas forte vigere.
Denique non lapides quoque vinei cernis ab aevo,
non altas turris ruere et putrescere saxa,
non delubra deum simulacraque fessa fatisci,
nec sanctum numen fati protollere finis
posse neque adversus naturae foedera niti ?

denique non monimenta virum dilapsa videmus
quaerere proporro sibi sene senescere credas,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index