Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
eſt ſaltus, & proſilitio ligni ab aqua leuitatis eius
poſitiuæ, quandoquidem prædictus ſaltus effici po­
teſt in vtraque hypotheſi, ſcilicèt ſiuè admittatur,
ſiuè negetur leuitas poſitiua.
Lib. de vi
ca. 9.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Sed vt apertè inefficacia huius argumenti perci­
piatur, poſſumus ijſdem ferè verbis oſtendere falſum

eſſe, quòd à leuitate poſitiua lignum ſursùm impel­
latur, ait enim ſaltum dependere non poſſe ab extruſione
aquæ ambientis, quia aqua non potest illud vltrà trude­
re, quàm ſit ipſi opus, vt locum inferiorem occupet.
Di­
cam ego eodem modo contra leuitatem poſitiuam,
quod non deberet eius leuitas propellere lignum plùs,
quàm requirit recta diſpoſitio, & conſtitutio natura­
lis, quia nempè (ſubijciam) non poteſt leuitas lignum
vltrà ſubleuare, quàm ſit ipſi opus vt locum ſuperi­
orem in aqua occupet, cùm ſit nempè leuitas nullą
alia de cauſa ligno communicata ab ipſa natura, niſi
vt vna pars ligni demerſa ſubſidat, altera verò ſupra
eam in aere emineat, non verò vt lignum integrum̨
extra aquam collocetin ipſo nempè aere.
igitur con­
cedat aduerſarius neceſsè eſt non expulſum fuiſſe li­
gnum ſursùm à leuitate poſitiua ſupra ſupremam aquæ
libellam, & hinc planè conijciet ſui argumenti inef­
ficaciam.
Retorquetur
idipſum ar­
gumentum
contra ad­
uerſarium.
Proſequitur deindè: quando cylindrus erat in fundo non
poteſt inueniri, quæ pars aquæ illum ſursùm trudat non illa,
quæ in fundo, ſuppono enim perfectum cylindrum phyſicè,
& fundum vaſis exactè planum adeò vt nulla ſenſibilis pars
aquæ interlabi posſit quamdiù cylinder vi detinetur ibi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index