Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 31.
Hinc primo inſtanti motus violenti deſtruitur minor gradus impetus quàm
ſecundo, quod demonſtro;
quia eadem cauſa breuiore tempore minùs agit
per Ax.3.l.2. & Ax. 13.l.1. num.4. igitur minùs impetus deſtruitur pri­
mo, quàm ſecundo, & minùs ſecundo quàm tertio, atque ita deinceps;
idem enim dici debet de cauſa deſtructiua, quod de productiua.
Dices, igitur idem impetus deſtruitur primo inſtanti, quo eſt, ſi deſtrui­
tur primo inſtanti motus.
Reſpondeo negando; quia primo inſtanti, quo
eſt impetus, non eſt motus per Th.34.l.1.
Dices, igitur impetus ille eſt fruſtrà, quia nullus effectus, ſeu motus
ex eo ſequitur; Reſpondeo negando; nam omnes gradus impetus qui ei­
dem parti mobilis inſunt, communi quaſi actione, vel exigentia indi­
uiſibiliter exigunt motum.
Theorema 32.
Hinc gradus omnes producti in eadem parte ſubiecti ſunt inæquales in­
perfectione;
cum enim ſinguli ſingulis inſtantibus deſtruantur, vt dictum
eſt; quippe eſt tantùm vnus gradus impetus innati, & cum ſingula in­
ſtantia ſint inæqualia, etiam ſinguli gradus illius impetus ſunt inæquales
in perfectione.
Theorema 33.
Hinc redditur optima ratio, cur tot producantur potiùs quàm plures, quæ
alioquin minimè afferri poteſt;
immò, niſi hoc eſſet, nulla eſſet huiuſmodi
naturalis retardatio; nam producantur, ſi fieri poteſt, omnes æquales, ſint­
que v.g.20. nunquid poſſunt eſſe 40. perfectionis ſubduplæ, vel 10. du­
plæ, vel 5. quadruplæ &c.
cur autem potiùs vnum dices quàm aliud? at
verò optimam inde reddo rationem quòd cum ſint omnes inæquales, cò
plures ſunt, quò maior eſt niſus; pauciores verò, quò minor.
Theorema 34.
Hinc ſunt inæquales in eâdem proportione, in quæ inſtantia ſunt inæqualia
v.
g. quà proportione primum inſtans eſt minus ſecundo, & ſecundum
tertio, ita ille gradus impetus, qui deſtruitur primo inſtanti, eſt minor
vel imperfectior co, qui deſtruitur ſecundo, & qui deſtruitur ſecundo
imperfectior co, qui deſtruitur tertio, atque ita deinceps.
Theorema 35.
Hinc perfectiſſimus omnium graduum ille eſt qui deſtruitur vltimo inſtan­
ti, de quo infrá;
quod ſequitur ex dictis neceſſariò: vtrùm verò ille ſit æ­
qualis omninò in perfectione impetui naturali innato, dicemus
infrà.
Scholium.
Hic obſeruabis mirabilem ſanæ naturæ prouidentiam, quæ motus
omnes cum ipſo naturali ita compoſuit, vt ſit veluti regula omnium mo­
tuum, ſitque vnum quaſi principium perfectionis totius impetus;
tùm in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index