Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1punctum O; eſt autem O, fruſti EGHF centrum graui­
tatis.
Si igitur conus, & conoides parabolicum circa eun­
dem axim, &c.
Quod demonſtrandum erat.
PROPOSITIO XLV.
Omnis fruſti conoidis hyperbolici centrum
grauitatis eſt in axe primum ſecto ſecundum cen­
trum grauitatis cuiuſuis fruſti conici circa axem
conoidis communi vertice, abſciſſi vnà cum fru­
ſto conoidis: deinde ita vt pars minorem baſim
attingens ſit ad reliquam, vt dupla axis conoidis
vna cum reliqua dempto axe fruſti, ad duplam
eiuſdem reliquæ vna cum axe conoidis: dein­
de poſitis quatuor rectis lineis binis propor­
tionalibus, potentia primis, ſecundis longitu­
dine, in proportione, quæ eſt inter axem conoi­
dis, & reliquam dempto axe fruſti; ita vt ma­
ior primarum ſit media proportionalis inter axem
conoidis, & tranſuerſum latus hyperboles, quæ fi­
guram deſcribit, minoris autem potentia ſeſqui­
altera minor ſecundarum; in eo puncto, in quo
ſegmentum axis fruſti dictis duabus ſectionibus
terminatum ſic diuiditur, vt pars minori baſi pro­
pinquior ſit ad reliquam vt cubus, qui fit ab axe
fruſti vnà cum ſolido rectangulo, quod axe co­
noidis, & reliqua dempto axe fruſti, & tripla
axis conoidis continetur, ad ſolidum rectangu­
lum ex eadem reliqua parte conoidis, & eo, quo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index