Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 1055 > >|
1
habitudinem ad aliud: nam caliditas eſt habitus in habente.
Verùm quòd caliditas ita ſe habens,
quemadmodum nunc ponimus; non inuenit aſcenſum communem; aſſumemus calorem, vt ipſi
volunt, qui eſt in cathegoria qualitatis & in ligno potiſsimè; his addit actum calefactio, ſed po­
teſtati vt principio, calori autem vt inſtrumento.
Non igitur eadem proportio poteſtatis & ca­
loris ad calefactionem, multoque.
minus poteſtatis ad calefactionem, & caloris in agente ad calo­
rem in patiente, quòd calefactio præſefert motum; calor in vtroque eſt veluti forma.
Vbi igitur
idem vtraque eſſe probas ex vtriuſque definitione primùm; quia, ſcilicet, vtraque principia ſunt
per quæ ignis agit.
longè falleris opinione. Sunt enim principia quidem, ſed non eodem planè
modo: quandò poteſtas eſt principium primum, calor eſt inſtrumentum.
Itaque illa definitio
calori & poteſtati conuenit analogicè.
Confirmas etiam, quia poſſet agere ignis & non agere ſi­
mul, cùm alterum ab altero diſiungi queat, quia ſunt re diuerſa.
Ad hoc ita dico. ſicut enim non
valet.
Si diuerſa ſunt manus & calamus, per vtraque verò ſcribitur & vtraque ſunt principia.
Ergò ſimul ſcribetur & non ſcribetur. Etenim hæc ſeparari poſſunt. Dum igitur calamus non
adeſt, non ſcribitur, quia calamus eſt principium per quod ſcribitur.
ſcribitur tamen, quia ma­
nus adeſt quæ item eſt principium per quod ſcribitur, non valet, inquam, eo quòd non ſunt eo­
dem modo principia, & falsò aſſumitur altero deficiente ſcribi, cùm ab vtroque ſcriptio, licet non

eodem ordine pendeat: ſic in hypotheſi noſtra non ſequitur, ignem per alterum ſolum eſſe ca­
lefacturum.
quia, ſcilicet non ſunt eodem modo principia: neque alterutrius ſine materia utro vllum
eſt munus.
Non igitur idem ſunt motus, vt forma fluens & terminus motus, quod probare con­
ſtitueras
.
Contrarium prorſus iudicium de termino à quo faciendum eſt: quippe quòd motus
ſemper cogitetur ad formam: terminus autem à quo in motu deleatur, & quanuis interitu fiat
profectus in priuatione quæ in illo motu eſt terminus ad quem, veruntamen eſt non ens cuius
nulla re vera ſunt attributa.
Idem iudicium de vtroque termino ferendum eſt, licet ratione con­
uerſa
, de vtriuſque ſucceſsione in materia.
quòd dum terminus ad quem particulatim accedit,
hîc particulatim abit.
ſiquidem vtrique eodem modo partitio conueniat propter poteſtatem &
materiam, & indiuidui ratio beneficio formæ.
Nec ſi vnus ex his indiuiduus eſt, alter diuiduus
eſſe poteſt: ſed vterque aut indiuiduus eſt, aut diuiduus.
& hoc quidem modo in accidentibus
quorum formæ diuidi poſſunt: altero in ſubſtantiis, quòd illarum formæ diuidi nequeant.
Nam
ſi minus, efficeretur illud, vt materia quandoque ſiue forma ſubſiſteret, quod enim eſt indiuiduum
puncto temporis interiret: quòd ſi alterum per aliquod ſpatium temporis abſolueretur, totum

illud temporis, quod interponeretur inter formam corruptam & nouam, eſſet vacuum forma.
Conſimilique. modo, ſi alterum puncto temporis accederet, oppoſitum verò temporis interuallo
deleretur, vſque ad extremum forma priore conſeruata, duæ formæ oppoſitæ in eadem materia
ſimul exiſterent.
Nunc verò aut vſque ad vltimum ſalua permanet forma, quemadmodum in
ſubſtantiis, aut paullatim, quòd fit in accidentibus, amittitur vetus & noua ſuccedit: vt demum
extremum non eſſe veteris, & primum eſſe nouæ in idem temporis punctum recidant.
C
D
b 3. Phyſ.
T. 4.
E
a. 8. Phyſ.
F
G
b 2. Phyſ.
T. 23.
H
A
B
a Lib. de
diæta.
C
b 2. Phyſ.
T. 31.
D
E
F
G
H
A
B
C
Diſputatur an ſucceſſio pertineat ad omnem ſpeciem motus, ac problema proponitur.
Vtrum generatio puncto temporis obeatur nec'ne. Cap. XII.
SED quanuis in primordijs motus non numeretur quantum; nihilominus eius notio quantum
ad motum pertinere ſignificat, & continuitatem quandam prę ſe gerit, dum non ſimpliciter
indicat formam, ſed cum aliquo fluxu.
Idcirco & propter motum de infinito, qui eſt modus
quidam continui, tractatum eſt à philoſopho naturali, & multa pręclara theoremata demonſtrata

de motu quæ reſpiciant continuitatem quæ ineſt in motu, atque illam quidem cum ſucceſsione
& tempore, non permanentem, vt in magnitudine.
Præſtat igitur ad accuratam motus explica­
tionem perquirere, an ſucceſsio & continuitas omnem motus ſpeciem peruagentur, & comple­
ctantur, atque id docere quam affinitatem habeat continuitas cum ipſo motu: quandò etiam
maximę lites de his omnibus inter optimos philoſophos extiterunt.
Duo verò ſunt totius hu­
iuſce diſputationis capita quorum alterum pertinet ad explicandas cauſſas & ſpecies continua­
tionis, alterum verò ad exponendum.
Vtrùm omnis ſpecies motus in tempore fiat nec'ne: hoc in
primis tranſigetur; de altero meliore loco diſputabitur.
Nam de ortu ſimplici, ideſt, ſubſtantiæ
dubitatum eſt, atque à compluribus creditum ipſum tempore excludi.
& quanuis Auerroës a cu­

ius auctoritas iure meritoque.
maximi facienda eſt, inquiat, non ceſſare partes ſpermatis fieri par­
tes hominis, donec humana forma perfecta ſit: ex quibus colligere liceat ortum obiri in tempo­
re; tamen aliquas machinas excogitarunt quibus eum temporis puncto fieri defenderent, & alia
eius auctoris dicta, quibus oppoſitum apertiſsimè teſtari viſus eſt, conſeruarent.
illudque. potiſsi­
mum aſſeueratum formas bipartitò diſtribui ſecundum ſubiectum, ſcilicet, & ſecundum gradum,
ac primo quidem modo cùm partes ſubiecti ſubinde mutantur, & cùm prius oritur cor, poſteà

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index